Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 7, cap. 51

iam signa letalia in furoris morbo risum , sapientiæ vero ægritudine fimbriarum curam et stragulæ vestis plicaturas, a somno moventium neglectum , præfandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, venarum inæquabili aut formicante percussu, quæque alia Hippo crati principi medicinæ observata sunt. et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt , quippe cum censorius Cato ad filium de validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, senilem iuventam præmaturæ mortis esse signum. morborum vero tam infinita est multitude, ut Pherecydes Syrius serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit . quibusdam perpetua febris est, sicut C. Mæcenati; eidem triennio supremo nullo horæ momento contigit somnus . Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis longa senecta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑