Plinius Maior, Naturalis Historia
Vocem non habere nisi quæ pulmonem et arterias habeant, hoc est nisi quæ spirent, Aristoteles putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus inmeante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia contractum stridorem, ut cicadas, receptum enim duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante membrana intus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera similia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pinnarum et feminum attritu sonare. credatur sane item aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum sine ullo sunt sono — stridorem eum dentibus fieri cavillantur —, et is, qui caper vocatur in Acheloo amne, grunnitum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus si- bilus, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum tamen in his refert et locorum natura: mutæ in Macedonia traduntur, muti et apri. avium loquaciores quæ minores, et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus, aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut gallinaceis . isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lusciniarum generi. quædam toto anno canunt, quædam certis temporibus, ut in singulis dictum est. elephans citra nares ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam castratis. infantis in nascendo nulla auditur ante quam totus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris locutus est Croesi filius et in crepundiis prodigio, quo totum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. vox roboratur a XIIII annis; eadem in senecta exilior, neque in alio animalium sæpius mutatur. Mira præterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, item rudi parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem recto vel conchato parietum spatio, quamvis levi sono dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inæqualitas impediat . vox in homine magnam voltus habet partem. adgnoscimus ea prius qua cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hæ, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, sed ante omnia explanatio animi, quæ nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, æque quam a beluis, fecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
