Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 7, cap. 50

P. Cornelius Rufus, qui consul cum M'. Curio fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. e diverso Pheræus Iason deploratus a medicis vomicæ morbo, cum mortem in acie quæreret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allobrogum Arvernorumque gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX perduellium cæsis, febri quartana liberatus est in acie. incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturæ, quicquid datur nobis, malignum vero et breve etiam in iis quibus largissime contigit , universum utique ævi tempus intuentibus. quid, quod æstimatione nocturnæ quietis dimidio quisque spatio vitæ suæ vivit, pars æqua morti similis exigitur aut poena est, nisi contigit quies? nec reputantur infantiæ anni, qui sensu carent, non senectæ in poenam vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curæ, totiens invocata morte , ut nullum frequentius sit votum. natura vero nihil hominibus brevitate vitæ præstitit melius. hebescunt sensus, membra torpent, præmoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta , et tamen vitæ hoc tempus adnumeratur. ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili musici , centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo. at Hercule reliquis omnibus per singulas membrorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam morbus est aliquantisper sapientiam mori. morbis quoque enim quasdam leges natura posuit : quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere , quosdam post sexagensimum vitæ spatium non accedere ; alliis pubertate deponi, feminis præcipue; senes minime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meridianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire nec umquam aliter fere , non hieme, nec ut ternos excedat menses.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑