Plinius Maior, Naturalis Historia
Gallinas saginare Deliaci coepere, unde pestis exorta opimas aves et suopte corpore unctas devorandi. hoc primum antiquis cenarum interdictis exceptum invenio iam lege Gai Fanni consulis undecim annis ante tertium Punicum bellum, ne quid volucre poneretur præter unam gallinam quæ non esset altilis, quod deinde caput translatum per omnes leges ambulavit. inventumque deverticulum est in fraudem earum gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis: multo ita gratiores adprobantur. feminæ quidem ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in cervice pingui cute. postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatæ repositoria occupent. dedere et Parthi cocis suos mores. nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune, alibi pectore tantum laudatis. Aviaria primus instituit inclusis omnium generum avibus M. Lænius Strabo Brundisi equestris ordinis. ex eo coepimus carcere animalia coercere, quibus rerum natura cælum adsignaverat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
