Plinius Maior, Naturalis Historia
Ceteris animantibus statum et pariendi et partus gerendi tempus est; homo toto anno et incerto gignitur spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initia undecimi . ante septimum mensem haut umquam vitalis est. septimo non nisi pridie posterove pleniluni die aut interlunio concepti nascuntur. tralaticium in Ægypto est et octavo gigni, iam quidem et in Italia tales partus esse vitales, contra priscorum opiniones. variant hæc pluribus modis. Vistilia, Gliti ac postea Pomponi atque Orfiti clarissimorum civium coniunx, ex iis quattuor partus enixa septimo semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulone m septimo, utrumque consulem, postea Cæsoniam, Gai principis coniugem, octavo. in quo mensum numero genitis intra quadragensimum diem maximus labor, gravidis autem quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus. Masu; rius auctor est L. Papirium prætorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum setredecim mensibus diceret tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum videretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
