Plinius Maior, Naturalis Historia
Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga Caucasi ad Ripæos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in Euxinum et Mæotium devexa, altero in Casplum et Hyrcanium mare. reliqua litora feræ nationes, tenerit Melanchlæni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade iuxta fluvium Anthemunta nune deserta, quondam adeo clara, ut Timosthenes in ear CCC nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a nostris CXXX interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent, a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C??? a Dioscuriade oppidum Heracleum distat, a Sebastopoli LXX. Achæi, Mardi, Cercetæ, post eos Seraci, Cephalotomi. in intimo eo tractu Pityus oppidum opulentissimum ab Heniochis direptum est. a tergo eius Epagerritæ, Sarmatarum populus in Caucasi iugis, post quæ Sauromatæ. ad hos profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalosiis esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces attingerent; siccari eas æstu recedente. in ora autem eiuxta Cercetas flumen Icarus, Achæi cum oppido Hiero et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium Crunoe, a quo supercilium arduum tenent Toretæ, civitas Sindica, ab Hiero LXVII.D, flumen Setheries.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
