Plinius Maior, Naturalis Historia
Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius coloris aspectus incundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius comparatum illis viret. præterea soli gemmarum contuitu inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate lassitudinem mulcent. præterea longinquo amplificantur visu inficientes circa se repercussum aëra, non sole mutati , non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralucida , quod etiam in aquis nos iuvat. iidem plerumque concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto hominum iis parcitur scalpi vetitis. quamquam Scythicorum Ægyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari. quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo. Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici, ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. nullis maior austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis distant, tantum Scythicus a ceteris smaragdis. proximam laudem habent, sicut et sedem, Bactriani. in commissuris saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus; tunc enim tellure deoperta internitent, quia iis ventis harenæ maxime moventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt. tertium locum Ægyptii habent. eruuntur circa Copton, oppidum Thebaidis, collibus excavatis. Reliqua genera in metallis ærariis inveniuntur, quapropter principatum ex iis optinent Cyprii. dos eorum est in colore liquido nec diluto, verum ex umido pingui quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque ut traluceat et niteat [hoc est ut colorem expellat, aciem recipiat]. ferunt in ea insula tumulo reguli Hermiæ iuxta cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni refugerent , diu mirantibus novitatem piscatoribus, done mutavere oculis gemmas. — Sed et vitia demonstrari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem omnium eadem, quædam tamen nationum peculiaria, sicut in homine. ergo Cyprii, varie glauci magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum Scythicæ austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur etiam dilutior. hinc genera distinguntur, ut sint aliqui obscuri, quos vocant cæcos, alii densi nec e liquido tralucidi, quidam varii, quidam nubecula obducti. aliud est hæc quam umbra, de qua diximus. nubecula albicantis est vitium, cum viridis non pertransit aspectus, sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor. hæc coloris sunt vitia, item corporis capillamentum, sal, plumbago, quæ communia fere sunt. Ab his Æthiopici laudantur ab Copto dierum itinere, ut auctor est luba, xxv, acriter virides, sed non facile puri aut concolores. Democritus in hoc genere ponit Thermiæos et Persicos, illos intumescentes pinguiter, Persicos vero non tralucidos, sed iucundi tenoris visum inplere, quem non admittant, felium pantherarumque oculis similes, namque et illos radiare nec perspici, eosdem in sole hebetari, in umbra refulgere et longius quam ceteros nitere. omnium horum etiamnum vitium, quod fellis colorem aut acris olei habent, dilucidi quidem ac liquidi, sed non virides. hæc vitia in Atticis maxime sentiuntur in argentariis metallis repertorum. in loco, qui Thoricos vocatur, semper minus pingues, sed ex longinquo speciosiores. frequens est in his et plumbago, hoc est ut in sole plumbei videantur. illud peculiare, quod quidam ex his senescunt, paulatim viriditate evanida, et sole quoque læduntur. post hos Medici plurimum habent varietatis, interdum aliquid et e sappiro. hi sunt fluctuosi ac rerum imagines complexi, papaverum verbi gratia aut avium catulorumque vel pinnarum. quidam tamen virides nasci videntur, quoniam oleo meliores fiunt, neque est aliorum amplitudo maior. Calchedonii—nescio an in totum—exoleverunt, postquam metalla æris ibi defecerunt, et semper tamen vilissimi fuere minimique, iidem fragiles et coloris incerti et virentium in caudis pavonum columbarumque e collo plumis similiter ad inclinationem magis aut minus lucidi, venosi iidem squamosique . erat et peculiare in iis vitium sarcion appellatum , hoc est quædam gemmæ caro. mons est iuxta Calchedonem, in quo legebantur, Smaragdites vocatus. Iuba auctor est smaragdum, quam chloran vocent, in Arabia ædificiorum ornamentis includi et lapidem, quem alabastriten Ægyptii vocent, complures vero e proximis et in Taygeto monte erui Medicis similes et alios in Sicilia. Inseritur smaragdis et quæ vocatur tanos e Persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida, itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida æreis venis. Theophrastus tradit in Ægyptiorum commentariis reperiri regi eorum a rege Babylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitudine , et fuisse apud eos in lovis delubro obeliscum e quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quattuor, in parte duorum, se autem scribente esse in Tyro Herculis templo stelen amplam e smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc genus reperiri, et in Cypro inventum ex dimidia parte smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum transfigurato. Apion cognominatus Plistonices paulo ante scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho Ægypti colosseum Serapim e smaragdo novem cubitorum. Eandem multis naturam aut certe similem habere berulli videntur. India eos gignit, raro alibi repertos. poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quoniam hebes unitate surda color repercussu angulorum excitetur . aliter politi non habent fulgorem. probatissimi ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitantur, proximi qui vocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore. vicinum huic genus est, sed pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vocatumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hyacinthizontes , quinto quos aëroidis vocant, postea cerini ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui evanidi, quæ sunt omnia vitia. Indi mire gaudent longitudine eorum solosque gemmarum esse prædicant, qui carere auro malint; ob id perforatos elephantorum sætis subligant. convenit non oportere perforari quorum sit absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita conprehendentibus . ideo cylindros ex iis malunt facere quam gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine. quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri repercussu aut omnino castrata perspicuitati crassitudine. vitia præter iam dicta eadem fere, quæ in smaragdis, et pterygia. in nostro orbe aliquando circa Pontum inveniri putantur. Indi et alias quidem gemmas crystallum tinguendo adulterare invenerunt, sed præcipue berullos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
