Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 36, cap. 5

Cum hi essent, iam fuerat in Chio insula Melas scalptor, dein filius eius Micciades ac deinde nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetæ ætate, quem certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius originem cum olympiadum initio coepisse. Hipponacti notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem eius lascivia iocosam hi proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion, sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii Dianam manibus eorum factam. in ipsa Chio narrata est operis eorum Dianæ facies in sublimi posita, cuius voltum intrantes tristem, abeuntes exhilaratum putant. Romæ eorum signa sunt in Palatina æde Apollinis in fastigio et omnibus fere, quæ fecit divus Augustus. patris quoque eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula. Dipoeni quidem Ambracia, Argos, Cleonæ operibus refertæ fuere. Omnes autem candido tantum marmore usi sunt e Paro insula, quem lapidem coepere lychniten appellare, quoniam ad lucernas in cuniculis cæderetur, ut auctor est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper vero etiam in Lunensium lapicidinis. sed in Pariorum mirabile proditur, glæba lapidis unius cuneis dividentium soluta, imaginem Sileni intus extitisse. Non omittendum hanc artem tanto vetustiorem fuisse quam picturam aut statuariam, quarum utraque cum Phidia coepit octogensima tertia olympiade, post annos circiter CCCXXXII et ipsum Phidian tradunt scalpsisse marmora , Veneremque eius esse Romæ in Octaviæ operibus eximiæ pulchritudinis. Alcamenen Atheniensem, quod certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt opera Athenis complura in ædibus sacris præclarumque Veneris extra muros, quæ appellatur ʼἀφροδίτη ἐν κήποις. huic summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur. eiusdem discipulus fuit Agoracritus Parius, et ætate gratus, itaque e suis operibus pleraque nomini eius donasse fertur. certavere autem inter se ambo discipuli Venere facienda, vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis. quare Agoracritus ea lege signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et appellasse Nemesin. id positum est Rhamnunte pago Atticæ, quod M. Vrro omnibus signis prætulit. est et in Matris Magnæ delubro eadem civitate Agoracriti opus. Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quæ Iovis Olympii famam intellegunt, nemo dubitat, sed ut laudari merito sciant etiam qui opera eius non videre, proferemus argumenta parva et ingenii tantum. neque ad hoc Iovis Olympii pulchritudine utemur, non Minervæ Athenis factæ amplitudine, cum sit ea cubitorum XXVI—ebore hæc et auro constat—, sed in scuto eius Amazonum proelium cælavit intumescente ambitu, in parmæ eiusdem concava parte deorum et Gigantum dimicationes, in soleis vero Lapitharum et Centaurorum. adeo momenta omnia capacia artis illi fuere. in basi autem quod cælatum est, πανδώρας γένεσιν appellant: dii sunt nascenti ....s xx numero. Victoria præcipue mirabili, periti mirantur et serpentem ac sub ipsa cuspide æream sphingem. hæc sint obiter dictaideT artifice numquam satis laudato, simul ut noscatur illam magnificentiam æqualem fuisse et in parvis. Praxitelis ætatem inter statuarios diximus, qui marmoris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum Praxitelis , verum in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent, multi navigaverunt Cnidum. duas fecerat simulque vendebat , alteram velata specie, quam ob id prætulerunt quorum condicio erat, Coi, cum eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii emerunt , inmensa differentia famæ. voluit eam a Cnidiis postea mercari rex Nicomedes, totum æs alienum, quod erat ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles nobilitavit Cnidum. ædicula eius tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deæ, favente ipsa, ut creditur, facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt amore captum quendam, cum delituisset noctu, simulacro cohæsisse, eiusque cupiditatis esse indicem maculam. sunt in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum, Liber pater Bryaxidis et alter Scopæ et Minerva, nee maius aliud Veneris Praxiteliæ specimen quam quod inter hæc sola memoratur. eiusdem est et Cupido, obiectus a Cicerone Verri ille, propter quem Thespiæ visebantur , nunc in Octaviæ scholis positus; eiusdem et alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cnidiæ nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas Rhodius atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit. Romæ Praxitelis opera sunt Flora, Triptolemus, Ceres in hortis Servilianis, Boni Eventus et Bonæ Fortunæ simulacra in Capitolio, item Mænades et quas Thyiadas vocant et Caryatidas, et Sileni in Pollionis Asini monimentis et Apollo et Neptunus.—Praxitelis filius Cephisodotus et artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami symplegma nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis. Romæ eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus in Pollionis Asini monumentis et intra Octaviæ porticus in Iunonis æde Æsculapius ac Diana. Scopæ laus cum his certat. is fecit Venerem et Pothon , qui Samothrace sanctissimis cærimoniis coluntur, item Apollinem Palatinum, Vestam sedentem laudatam in Servilianis hortis duosque campteras circa eam, quorum pares in Asini monimentis sunt, uhi et canephoros eiusdem. sed in maxima dignatione delubro Cn. Domitii in circo Flaminio Neptunus ipse et Thetis atque Achilles, Nereides supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes, item Tritones chorusque Phorci et pistrices ac multa alia marina, omnia eiusdem manu, præclarum opus, etiam si totius vitæ fuisset. nunc vero præter supra dicta quæque nescimus Mars etiamnum est sedens colossiæus eiusdem manu in templo Bruti Callæci apud circum eundem, præterea Venus in eodem loco nuda, Praxiteliam illam antecedens et quemcumque alium locum nobilitatura. Romæ quidem multitudo operum et iam obliteratio ac magis officiorum negotiorumque acervi omnes a contemplatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et in magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa ignoratur artifex eius quoque Veneris, quam Vespasianus imperator in operibus Pacis suæ dicavit antiquorum dignam fama. par hæsitatio est in templo Apollinis Sosiani , Niobæ liberos morientes Scopas an Praxiteles fecerit ; item Ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto ex Ægypto advectus, utrius manu sit, iam quidem et auro occultatus. similiter in curia Octaviæ quæritur de Cupidine fulmen tenente; id demum adfirmatur, Alcibiaden esse, principem forma in ea ætate. multa in eadem schola sine auctoribus placent: Satyri quattuor, ex quibus unus Liberum patrem palla velatum umeris præfert, alter Liberam similiter, tertius ploratum infantis cohibet, quartus cratere alterius sitim sedat, duæque Auræ velificantes sua veste. nec minor quæstio est in Sæptis, Olympum et Pana, Chironem cum Achille qui fecerint, præsertim cum capitali satisdatione fama iudicet dignos. Scopas habuit æmulos eadem ætate Bryaxim et Timotheum et Leocharen, de quibus simul dicendum est, quoniam pariter cælavere Mausoleum. sepulchrum hoc est ab uxore Artemisia. factum Mausolo, Cariæ regulo, qui obiit olympiadis CVII anno secundo. opus id ut esset inter septem miracula, hi maxime fecere artifices. patet ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes, brevius a frontibus, toto circumitu pedes CCCCXXXX, attollitur in altitudinem XXV cubitis, cingitur columnis XXXVI. pteron vocavere circumitum. ab oriente cælavit Scopas, a septentrione Bryaxis, a meridie Timotheus, ab occasu Leochares, priusque quam peragerent, regina obiit. non tamen recesserunt nisi absoluto, iam id gloriæ ipsorum artisque monimentum iudicantes; hodieque certant manus. accessit et quintus artifex. namque supra pteron pyramis altitudine m inferiorem æquat, viginti quattuor gradibus in metæ cacumen se contrahens; in summo est quadriga marmorea, quam fecit Pythis. hæc adiecta CXXXX pedum altitudine totum opus includit.—Timothei manu Diana Romæ est in Palatio Apollinis delubro, cui signo caput reposuit Avianius Evander. In magna admriratione est Hercules Menestrati et Hecate Ephesi in templo Dianæ post ædem, in cuius contemplatione admonent æditui parcere oculis; tanta marmoris radiatio est.—(Non postferuntur et Charites in propylo Atheniensium, quas Socrates fecit, aliuis ille quam pictor, idem ut aliqui putant).—nam Myronis illius, qui in ære laudatur, anus ebria est Zmyrnæ in primis incluta. Pollio Asinius, ut fuit acris vehementiæ, sic quoque spectari monumenta sua voluit. in iissunt Centauri Nymphas gerentes Arcesilæ, Thespiades Cleomenis, Oceanus et Iuppiter Heniochi, Appiades Stephani, Hermerotes Taurisci , non cælatoris illius, sed Tralliani, Iuppiter hospitalis Papyli, Praxitelis discipuli, Zethus et Amphion ac Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse naturalem Artemidorum. eodem loco Liber pater Eutychidis laudatur, ad Octaviæ vero porticum Apollo Philisci Rhodii in delubro suo, item Latona et Diana et Musæ novem et alter Apollo nudus. eum, qui citharam in eodem templo tenet, Timarchides fecit, intra Octaviæ vero porticus ædem Iunonis ipsam deam Dionysius et Polycles aliam, Venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles. iidem Polycles et Dionysius, Timarchidis filii, Iovem, qui est in proxima æde, fecerunt, Pana et Olympum luctantes eodem loco Heliodorus, quod est alterum in terris symplegma nobile, Venerem lavantem sese Dædalsas, stantem Polycharmus. ex honore apparet, in magna auctoritate habitum Lysiæ opus, quod in Palatio super arcum divus Augustus honori Octavi patris sui dicavit in ædicula columnis adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac Diana ex uno lapide. in hortis Servilianis reperio laudatos Calamidis Apollinem illius cælatoris, Dercylidis pyctas, Amphistrati Callisthenen historiarum scriptorem.— Nec deinde multo plurium fama est, quorundam claritati in operibus eximiisobstante numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris domo, opus omnibus et picturæ et statuariæ artis præferendum . ex uno lapide eum ac liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi artifices Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii. similiter Palatinas domos Cæsarum replevere probatissimis signis Craterus cum Pythodoro, Polydeuces cum Hermolao , Pythodorus alius cum Artemone, at singularis Aphrodisius Trallianus. Agrippæ Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis; in columnis templi eius Caryatides probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. inhonorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni omnibus annis humana sacrificaverant victima, humi stans ante aditum porticus ad nationes. sitæ fuere et Thespiades ad ædem Felicitatis, quarum unam amavit eques 1 Romanus lunius Pisciculus, ut tradit Varro, admirator et Pasitelis, qui et quinque volumina scripsit nobilium operum in toto orbe. natus hic in Græca Italiæ ora et civitate Romana donatus cum iis oppidis, Iovem fecit eboreum in Metelli æde, qua campus petitur. accidit ei, cum in navalibus, ubi feræ Africanæ erant, per caveam intuens leonem cælaret, ut ex alia cavea panthera erumperet , non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse opera complura dicitur; quæ fecerit, nominatim non refertur . Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se marmoream habuisse leænam aligerosque ludentes cum ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno lapide. idem et a Coponio quattuordecim nationes, quæ sunt circa Pompeium, factas auctor est.—Invenio et Canachum laudatum inter statuarios fecisse marmorea. nec Sauram atque Batrachum obliterari convenit, qui fecere templa Octaviæ porticibus inclusa, natione ipsi Lacones. quidam et opibus præpotentes fuisse eos putant ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam nunc in columnarum spiris inscalptæ nominum eorum argumento lacerta atque rana. in Iovis æde ex iis pictura cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat; erat enim facta Iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse geruli traduntur, et id religione custoditum, velut ipsis diis sedem ita partitis. ergo et in lunonis æde cultus est qui lovis esse debuit. Sunt et in parvolis marmoreis famam consecuti Myrmecides , cuius quadrigam cum agitatore operuit alis musca, et Callicrates, cuius formicarum pedes atque alia membra pervidere non est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑