Plinius Maior, Naturalis Historia
Quibus coloribus singulis primi pinxissent diximus, cum de iis pigmentis traderemus in metallis, quæ monochromata a genere picturæ vocantur. qui deinde et quæ invenerint et quibus temporibus, dicemus in mentione artificum, quoniam indicare naturas colorum prior causa operis instituti est. tandem se ars ipsa distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese excitante. postea deinde adiectus est splendor, alius hic quam lumen. quod inter hæc et umbras esset, appellarunt tonon, commissuras vero colorem et transitus harmogen.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
