Plinius Maior, Naturalis Historia
Togatæ effigies antiquitus ita dicabantur. placuere et nudæ tenentes hastam ab epheborum e gymnasiis exemplaribus; quas Achilleas vocant. Græca ???res nihil velare, at contra Romana ac militaris thoraces addere. Cæsar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. nam Lupercorum habitu tam noviciæ sunt quam quæ nuper prodiere pænulis indutæ. Mancinus eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. notatum ab auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum æde maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. equestres utique statuæ Romanam celebrationem habent, orto sine dubio a Græcis exemplo. sed illi celetas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati in iis, qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi a divo Augusto seiuges, sicut elephanti. Non vetus et bigarum celebratio in iis, qui prætura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum , sicuti C. Mænio, qui devicerat priscos Latinos, quibus ex foedere tertias prædæ populus Romanus præstabat , eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis Antiatibus fixerat anno urbis CCCCXVI, item C. Duillio, qui primus navalem triumphum egit de Poenis, quæ est etiam nunc in foro, item L. Minucio præfecto annonæ extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata—nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat—, præclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et Atti Navi statua fuit ante curiam—basis eius conflagravit curia incensa P. Clodii funere—; fuit et Hermodori Ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. alia causa, alia auctoritas M. Horati Coclitis statuæ—quæ durat hodieque—, cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et Sibyllæ iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam Sextus Pacuius Taurus æd. pl. restituit; duæ quas M. Messalla. primas putarem has et Atti Navi, positas ætate Tarquinii Prisci, ni regum antecedentium essent in Capitolio,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
