Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 33, cap. 5

Chrysocolla umor est in puteis, quos diximus, per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hibernis usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem in ærariis metallis et proximam in argentariis fieri conpertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam auraria . in omnibus autem his metallis fit et cura multum infra naturalem illam inmissis in venam aquis leniter hieme tota usque in Iunium mensem, dein siccatis Iunio et Iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam vena putris. nativa duritia maxime distat; uvam vocant. et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tinguitur . natura est, quæ lino lanæve, ad sucum bibendum . tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea molitur ac deinde tenuius cribratur. quidquid non transmeat , repetitur in pila, dein molitur. pulvis semper in catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia solvatur, ac rursus tunditur, dein lavatur, in conchis siccatur, tum tinguitur alumine schisto et herba supra dicta pingiturque, antequam pingat. refert quam bibula docilisque sit. nam nisi rapuit colorem, adduntur et scytanum atque turbistum; ita vocant medicamenta sorbere cogentia. Cum tinxere pictores, orobitin vocant eiusque duo genera faciunt: elutam, quæ servatur in lomentum, et liquidam globulis sudore resolutis. hæc utraque genera in Cypro fiunt. laudatissima autem est in Armenia, secunda in Macedonia, largissima in Hispania; summa commendationis , ut colorem in herba segetis læte virentis quam simillime reddat. visumque iam est Neronis principis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse concolori panno aurigaturus esset. indocta opificum turba tribus eam generibus distinguit: asperam, quæ taxatur in libras $X$ VII, mediam quæ $X$ v, attritam, quam et herbaceam vocant, $X$ III. sublinunt autem harenosam, priusquam inducant, atramento et parætonio. hæc sunt tenacia eius, colore blanda. parætonium, quoniam est natura pinguissimum et propter levorem tenacissimum, atramento aspergitur, ne parætonii candor pallorem chrysocollæ adferat. luteam putant a luto herba dictam, quam ipsam cæruleo subtritam pro chrysocolla inducunt, vilissimo genere atque fallacissimo. Usus chrysocollæ et in medicina est ad purganda volnera cum cera atque oleo. eadem per se arida siccat et contrahit. datur et in angina orthopnoeave lingenda cum melle. concitat vomitiones, miscetur et collyriis ad cicatrices oculorum ac viridibus emplastris ad dolores mitigandos, cicatrices trahendas. hanc chrysocollam medici acesim appellant, quæ non est orobitis. chrysocollam et aurifices sibi vindicant adglutinando auro, et inde omnes appellatas similiter virentes dicunt. temperatur autem Cypria ærugine et pueri inpubis urina addito nitro teriturque Cyprio ære in Cypriis mortariis; santernam vocant nostri. ita feruminatur aurum, quod argentosum vocant. signum est, si addita santerna nitescit . e diverso ærosum contrahit se hebetaturque et difficulter feruminatur. ad id glutinum fit auro et septima argenti parte ad supra dicta additis unaque tritis. Contexique par est reliqua circa hoc, ut universa naturæ contingat admiratio. auro glutinum est tale, argilla ferro, cadmea æris massis, alumen lamnis, resina plumbo et marmori, at plumbum nigrum albo iungitur ipsumque album sibi oleo, item stagnum æramentis, stagno argentum.—Pineis optume lignis æs ferrumque funditur, sed et Ægyptio papyro, paleis aurum.—Calx aqua accenditur et Thracius lapis, idem oleo restinguitur, ignis autem aceto maxime et visco et ovo.—Terra minime flagrat, carboni vis maior exusto iterumque flagranti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑