Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 32, cap. 5

Venenatum mel diximus ubi nasceretur. auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle sincero fastidium cruditasve, quæ fit gravissima, incidat testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam antidotum esse auctor est Pelops, scincum Apelles, quid esset scincus diximus, sæpius vero quantum vene ficii in menstruis mulierum. contra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scor piones terrestres marinosque et dracones, phalangia in litus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite cinis contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medio camenta inferri negant posse aut certe nocere stella marina volpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clavo æreo ianuæ. draconis marini scorpionumque ictus carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanan tur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu ve morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissi mus habetur. Sunt et servatis piscibus medicinæ, salsamentorumque cibus prodest a serpente percussis et contra bestiarum ictus mero subinde hausto ita, ut per satiem cibus vomitione reddatur, peculiariter a chalcide, ceraste aut quas sepas vocant aut elope, dipsade percussis. contra scorpionem largius sumi, sed non evomi, salsamenta prodest ita, ut sitis toleretur; et inponere plagis eadem convenit. contra crocodilorum quidem morsus non aliud præsentius habetur. privatim contra presteris morsum sarda prodest. inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi; vel si non sint ferro ustæ plagæ corporaque clysteribus exinanita, hoc per se sufficit. et contra draconem marinum ex aceto inponuntur. idem et cybio effectus. draco quidem marinus ad spinæ suæ, qua ferit, venenum ipse inpositus vel cerebro poto prodest. Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum sucus contra venena bibitur, et contra ranæ rubetæ venenum et contra salamandras vel e fluviatilibus; si carnes edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et contra leporem marinum et contra serpentes supra dictos, contra scorpiones ex vino. Democritus quidem tradit, si quis extrahat ranæ viventi linguam, nulla alia corporis parte adhærente, ipsaque dimissa in aquam inponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quæcumque interrogaverit , vera responsuram. addunt etiamnum alia Magi, quæ si vera sint, multo utiliores vitæ existumentur ranæ quam leges; namque harundine transfixis a natura per os si surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum tædium fieri. carnibus earum vel in hamum additis præcipue purpuras adlici certum est. iocur ranæ geminum esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam adpetant, contra venena omnia esse pro antidoto. sunt quæ in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas Græci φρύνους vocant, grandissimæ cunctarum, geminis veluti cornibus, plenæ veneficiorum. mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam ferventem deiecto refrigerari vas nec postea fervere nisi exempto, id inveniri abiecta rana formicis carnibusque erosis, singula in oleum addi; esse in sinistro latere quo deiecto fervere videatur, apocynon vocari, canum impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in potionem, venerem adalligato stimulari, rursus e dextro latere refrigerari ferventia; hoc et quartanas sanari adalligato in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem inhiberi. ex isdem his ranis lien contra venena, quæ fiant ex ipsis, auxiliatur, iocur vero etiam efficacius. Est colubra in aqua vivens. huius adipem et fel habentes qui crocodilos venentur mire adiuvari dicunt, nihil contra belua audente, efficacius etiamnum, si herba potamogiton misceatur.—Cancri fluviatiles triti potique ex aqua recentes seu cinere adservato contra venena omnia prosunt, privatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino, si n sit, caprino aut quocumque; addi et vinum oportet. necant eos triti cum ocimo admoti. eadem vis contra venenatorum omnium morsus, privatim scytalen et angues et contra leporem marinum ac ranam rubetam. cinis eorum servatus prodest pavore potus periclitantibus ex canis rabiosi morsu. quidam adiciunt Gentianam et dant in vino, et si iam pavor occupaverit, pastillos vino subactos devorandos ita præcipiunt. decem vero cancris cum ocimi manipulo adligatis omnes, qui ibi sint, scorpiones ad eum locum coituros Magi dicunt, et cum ocimo ipsos cineremve eorum percussis inponunt. minus in omnibus his marini prosunt. Thrasyllus auctor est nihil æque adversari serpentibus quam cancros; sues percussas hoc pabulo sibi mederi; cum sol sit in cancro, serpentes torqueri.—Ictibus scorpionum carnes et fluviatilium coclearum resistunt crudæ vel coctæ. quidam ob id salsas quoque adservant. inponunt et plagis ipsis.—Coracini pisces Nilo quidem peculiares sunt, sed nos hæc omnibus terris demonstramus. carnes eorum adversus scorpiones valent inpositæ.—Inter venena piscium sunt porci marini spinæ in dorso, cruciatu magno læsorum. remedio est limus ex reliquiis piscium eorum corporis. Canis rabidi morsibus potum expavescentibus faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, si medulla hyænæ et oleum e lentisco et cera misceantur. murenæ morsus ipsarum capitis cinere sanantur. et pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et hanc autem et omnia testacea modice colluunt cibis, quia saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restingunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, præcipue e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra dorycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leporis marini venena.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑