Plinius Maior, Naturalis Historia
terræ quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa Pheneum Arcadiæ quinquies accidisse constat. sic et in Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli. illa mutatio mira, cuius causa nulla evidens apparet, sicut in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore, et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, qui fuerat ante dulcis, mutatus in salem est. et illa miraculi plena, Arethusam Syracusis fimum redolere per Olympia, verique simile, quoniam Alpheus in eam insulam sub maria permeet . Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purgamenta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Babylone lacus æstate rubras habet diebus XI et Borysthenes statis temporibus cæruleus fertur, quamquam omnium aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani, in quo et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nullum halitum, non modo nebulam, emittat. qui volunt diligentes circa hæc videri, dicunt aquas graviores post brumam fieri.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
