Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 30, cap. 5

strumis exulceratis mustelæ sanguis, ipsa decocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis conbustæ mixtum axungia. lacertus viridis adalligatur; oportet post dies XXX alium adalligatum. quidam cor eius in argenteo vasculo servant ad femineas strumas et viriles. cocleæ cum testa sua tusæ inlinuntur, maxime quæ frutectis adhærent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item anguium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia ex aceto, talpæ cinerem ex melle inlinere. alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse strumis adfirmant. alii præcidunt caput et cum terra a talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea et utuntur ad omnia, quæ intumescant, et quæ apostemata vocant quæque in cervice sint; vesci suilla tunc vetant. tauri vocantur scarabæi terrestres ricino similes —nomen cornicula dedere—, alii pediculos terræ vocant ; ab his quoque terrain egestam inlinunt strumis et similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest hæc medicina in annum, omniaque his adscribunt, quæ nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot sint strumæ, adalligant, pariterque cum iis arescunt. alii viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo præligata infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et milipedis utuntur addita resinæ terebinthinæ parte quarta, quo medicamento omnia apostemata curari iubent. Umeri doloribus mustelæ cinis cum cera medetur .—Ne sint alæ hirsutæ, formicarum ova pueris infricata præstant, item mangonibus, ut lanugo sit pubescentium , sanguis e testiculis agnorum, cum castrantur. qui evulsis pilis inlitus et contra virus proficit. Præcordia vocamus uno nomine exta in homine, quorum in dolore cuiuscumque partis si catulus lactens admoveatur adprimaturque his partibus, transire in eum dicitur morbus, idque exinterato perfusoque vino deprehendi vitiato viscere illo, quod doluerit homini, sed obrui tales religio est. ii quoque, quos Melitæos vocamus , stomachi dolorem sedant adplicati sæpius; transire morbos ægritudine eorum intellegitur, plerumque et morte.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑