Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 29, cap. 5

et sebum autem struthocamelinum tune venisse HS XXX obiter dictum sit, efficacioris ad omnia usus, quam est anserinus adips. Diximus et mellis venenati genera. contra utuntur melle, in quo apes sint mortuæ. idem potum in vino remedium est vitiorum, quæ e cibo piscium gignuntur. In canis rabiosi morsu tuetur a pavore aquæ canini capitis cinis inlitus vulneri. oportet autem comburi omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili novo argilla circumlito atque ita in furnum indito. idem et in potione proficit. quidam ob id edendum dederunt. aliqui et vermem e cadavere canino adalligavere menstruave canis in panno subdidere calici aut intus ipsius caudæ pilos combustos inseruere vulneri. cor caninum habentem fugiunt canes; non latrant vero lingua canina in calciamento subdita pollici aut caudam mustelæ, quæ abscisa ea dimissa sit, habentes. est limus salivæ sub lingua rabiosi canis, qui datus in potu hydrophobos fieri non patitur; multo tamen utilissime iocur eius, qui in rabie momorderit, datur, si fieri possit, crudum mandendum ; sin minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis carnibus. est vermiculus in lingua canum, qui vocatur a Græcis lytta, quo exempto infantibus catulis nec rabidi fitut nec fastidium sentiunt. idem ter igni circumlatus datur morsis a rabioso, ne rabidi fiant. et cerebello gallinaceo occurritur, sed id devoratum anno tantum eo prodest. aiunt et cristam galli contritam efficaciter inponi et anseris adipem cum melle. salliuntur et carnes eorum, qai rabidi fuerint, ad eadem remedia in cibo dandæ. quin et necantur catuli statim in aqua ad sexum eius, qui momorderit, ut iocur crudum devoretur ex iis. pradest et fimum gallinaceum, dumtaxat rufum, ex aceto inpositum et muris aranei caudæ cinis ita, ut ipse, cui abscisa sit, vivus dimittatur, glæbula ex hirundinum nido inlita ex aceto, vel pulli hirundinis combusti, membrana sive senectus anguium vernatione exuta cum cancro masculo ex vino trita; hac etiam per se reposita in arcis armariisque tineas necant. mali tanta vis est, ut urina quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime ulcus habentibus . remedio est fimum caballinum adspersum aceto et calefactum in fico inpositum. minus hoc miretur qui cogitet lapidem a cane morsum usque in proverbium discordiæ venisse. qui in urinam canis suam egesserit, torporem lumborum sentire dicunt.—(Lacerta, quam sepa, alii chalcidem vocant, in vino pota morsus suos sanat).— Veneficiis ex mustela silvestri factis contrarium est ius gallinacei veteris large haustum; peculiariter contra æonita addi parum salis oporteat. gallinarum fimum, dumtaxat candidum, in hysopo decoctum aut mulso contra venena fungorum boletorumque, item inflationes ac strangulationes , quod miremur, cum, si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus adficiatur. sanguis anserinus contra lepores marinos valet cum olei æqua portione, idem contra mala medicamenta omnia adversatur cum Lemnia rubrica et spinæ albæ suco, ut pastillorum drachmis quinis e cyathis ternis aquæ bibatur. item mustelæ catulus, ut supra diximus præparatus, coagulum quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet; item sanguis anatum Ponticarmn; itaque et spissatus servatur vinoque diluitur; quidam feminæ anatis efficaciorem putant. simili modo contra venena omnia ciconiarum ventriculus valet, coagulum pecoris, ius ex care arietum, privatim adversus cantharidas, item lac ovium calidum præterque iis, qui buprestim aut aconitum biberint, columbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi potum, contra toxica mustela vulgaris inveterata drachmis binis pota.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑