Plinius Maior, Naturalis Historia
strumis plantago, chelidonia cum melle et axungia, quinquefolium, radix persollatæ , item cum axungia operitur folio suo inposita, item Artemisia, radix mandragoræ ex aqua. sideritis latifolia clavo sinistra manu circumfossa adalligatur, custodienda sanatis ne rursus sata tædium herbariorum seelere , ut in quibusdam diximus, rebellet, quod et in iis, quos Artemisia sanaverit, prædici reperio, item in iis, quos plantago. damasonium, quæ et alcima vocatur, sub solstitio collecta inponitur ex aqua cælesti, folium tritum vel radix tusa cum axungia ita, ut inposita folio suo operiatur. sic et ad omnes cervicis dolores tumoresque quacumque in parte. — Bellis in pratis nascitur, flore albo, aliquatenus rubente. hanc cum Artemisia inlitam efficaciorem esse produnt.— Condurdum quoque herba solstitialis , flore rubro, suspensa in collo conprimere dicitur strumas, item verbenaca cum plantagine.—Digitorum vitiis omnibus et privatim pterygiis quinquefolium medetur. In pectoris vitiis vel gravissimum est tussis. huic medetur panacis radix in vino dulci, sucus hyoscyami etiam sanguinem excreantibus, nidor quoque accensi tussientibus, item scordotis mixto nasturcio et resina cum melle tunsa arida—facit et per se faciles excreationes—, item centaurium maius vel sanguinem reicientibus, cui vitio et plantaginis sucus medetur et Vettonica obolis III in aqua; contra purulentas contraque cruentas exscreationes persollatæ radix drachmæ pondere cum pineis nucleis XI, peucedani sucus. pectoris doloribus acorum subvenit, idem antidotis miscetur; tussi. daucum, item Scythica herba, eadem omnibus pectoris vitiis; tussi et purulenta excreantibus obolis III in passi totidem verbascum, cuius est flos aureus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
