Plinius Maior, Naturalis Historia
Linozostis sive parthenium Mercuri inventum est. ideo apud Græcos Hermu poan multi vocant eam, apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus et femina, quæ efficacior, caule et cubitali, interdum ramoso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis..., densis alarum cavis multis, semine in geniculis dependente , feminæ copioso, mari iuxta genicula stanteet rariore ac brevi contortoque, feminæ soluto et candido. folia maribus nigriora, feminis candidiora; radix supervacua , prætenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum est quod de utroque eorum genere proditur: ut mares gignantur, hunc facere, ut feminæ, illam; hoc contingere, si a conceptu protinus bibatur sucus in passo edanturve folia decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. quidam decocunt eam in novo fictili cum heliotropio et II vel III spicis, donec cogatur. decoctum dari iubent et herbam ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per triduum , quarto die a balineo coire eas. Hippocrates miris laudibus in mulierum usum prædicavit has, at hunc modum medicorum nemo novit. ille eas volvæ cum melle vel rosaceo vel irino vel lilino admovit, item ad ciendos menses secundasque. idem præstare potu fotuque dixit. instillavit auribus olidis sucum, inunxit cum vino vetere alvo. folia inposuit epiphoris; stranguriæ et vesicis decoctum eius dedit cum murra et ture. alvo quidem solvendæ vel in febri decoquitur quantum manus capiat in II sextariis aquæ ad dimidias; bibitur sale et melle admixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta salubrius. purgationis causa putavere aliqui utramque dandam sive cum malva decoctam. thoracem purgant, bilem detrahunt, sed stomachum lædunt. reliquos usus dicemus suis locis. Invenisse et Achilles discipulus Chironis qua volneribus mederetur —quæ ob id Achilleos vocatur— ac sanasse Teleplhum dicitur. alii primum æruginem invenisse utilissimam emplastris—ideoque pingitur ex cuspide decutiens eam gladio in volnus Telephi —, alii utroque usum medicamento volunt. aliqui et hanc panacem Heracliam, alii sideriten et apud nos milifoliam vocant, cubitali scapo, ramosam, minutioribus quam feniculi foliis vestitan ab imo. alii fatentur quidem illam vulneribus utilem, sed veram Achilleon esse scapo cæruleo pedali, sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter vestitam; alii quadrato caule, capitulis marruvii, foliis quercus ; hac etiam præcisos nervos glutinari. faciunt alii et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur, foedi odoris ; etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in vineis nascentem, aliqui vero binum cubitorum, ramulis exilibus, triangulis, folio felicis pediculo longo, betæ semine, ones volneribus præcipuas. nostri eam, quæ est latissimo folio, scopas regias vocant. medetur anginis suum. Invenit et Teucer eadem ætate Teucrion, quam quidam hemionion vocant, spargentem iuncos tenues, folia parva, asperis locis, austero sapore. numquam florem neque semen gignit. medetur lienibus, constatque sic inventam : cum exta super eam proiecta essent, adhæsisse lieni eumque exinanisse. ob id a quibusdam splenion vocatur. narrant sues, qui radicem eius edint, sine splene inveniri. quidam ramis hysopi surculosam, folio fabæ, eodem nomine appellant et colligi, cum floreat, iubent —adeo florere non dubitant—maximeque ex Ciliciis et Pisidiæ montibus laudant. Melampodis fama divinationis artibus nota est. ab hoc appellatur unum hellebori genus Melampodion. aliqui pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari pasto illo animadvertentem, datoque lacte earum sanasse Proetidas furentes..... quam ob rem de omnibus eius generibus dici simul convenit. Prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus tantum intellegi tradunt plerique, aliiet folia nigri platano similia, sed minora nigrioraque et pluribus divisuris scissa, albi betæ incipientis, hæc quoque nigriora et canalium dorso rubescentia, utraque caule palmi, ferulaceo, bulborum tunicis convoluto, radice fimbriata ceparum modo. nigro equi, boves, sues necantur, itaque cavent id, cum candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus. plurimum autem nascitur in Oete monte et optimum, uno eius loco circa Pyram. nigrum ubique provenit, sed melius in Helicone, qui mons et aliis laudatur herbis. candidum probatur secundum Oetæum Ponticum, tertio loco Eleaticum, quod in vitibus nasci ferunt, quarto Parnasium, quod adulteratur Ætolico ex vicino. nigrum ex his Melampodium vocant, quo et domus suffiunt purgantque, spargentes et pecora, cum precatione sollemni. hoc et religiosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur, dein qui succisurus est ortum spectat et precatur, ut id liceat sibi concedentibus diis facere observatque aquilæ volatus; fere enim secantibus interest, et, si prope advolavit , moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec album facile colligitur, caput adgravans maxime, nisi præsumatur alium et subinde vinum sorbeatur celeriterque fodiatur. nigrum alii encymon vocant, alii polyrrhizon. purgat per inferna, candidum autem vomitione causasque morborum extrahit, quondam terribile, postea tam promiscuum , ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda acrius quæ commentabantur, sæpius sumptitaverint. Carneaden responsurum Zenonis libris. . .. Drusumque apud nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis plebs adstans plausit, optimates vero bellum Marsicum inputavere , constat hoc medicamento liberatum comitiali morbo in Anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur, quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. Italia veratrum vocat. Farina eorum per se et mixta radiculæ, qua lanas diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum. leguntur autem tenuissimæ radices brevesque ac velut decurtatæ et imæ. nam summa, quæ est crassissima, cepis similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis opertam turgescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim xxx annis ferunt. Nigrum medetur paralyticis, insanientibus, hydropicis , dum citra febrim, podagris veteribus, articulariis morbis. trahit ex alvo bilem, pituitas, aquas. datur ad leniter molliendam alvum plurimum drachma una, modice IIII obolis. miscuere aliqui et scamonium, sed tutius salem. in dulcibus datum copiosius periculum infert. oculorum caliginem fotu discutit; ob id quidam et inunxere trito. strumas, suppurata, duritias concoquit et purgat, item fistulas tertio die exemptum. verrucas tollit cum squama æris et sandaraca. hydropicorum ventri inponitur cum farina hordeacia et vino. pecorum et iumentorum pituitas sanat surculo per aurem traiecto et postero die eadem hora exempto, scabiem quadripedum cum ture, cera ac pice vel cum pisselæo. Album optimum, quod celerrime movet sternumenta , sed multum terribilius nigro, præcipue si quis apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores, strangulatus, intempestivas somni vires, singultus infinitos aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, quæ concitarent vomitiones, ipsumque helleborum extrahere medicamentis aut clysteribus, sæpius etiam sanguine venis emisso. iam vero et cum prospere cedat, terribilius variis coloribus vomitionum et post vomitiones observatione alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, antecedente omnia hæc magno terrore famæ, namque tradunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum celerius erumpat, quo largius sumitur. Themison binas, non amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas dedere claro Herophili præconio, qui helleborum fortissimi ducis similitudini æquabat; concitatis enim intus omnibus ipsum in primis exire. præterea mirum inventum est, quod incisum forficulis, ut diximus, cribrant : cortex remanet, hoc inaniunt ; medulla cadit, hæc in nimia purgatione data vomitiones sistit. Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam æstate potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII diebus ante præparandum cibis acribus, abstinentia vini, quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenæ abstinentia. album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte. nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque lenimento dare. reddi post IIII fere horas incipit; totuml opus septenis peragitur horis. medetur ita morbis comitialibus , ut diximus, vertigini, melancholicis, insanientibus, lymphatis, elephantiasi albæ, lepris, tetano, tremulis, podagricis , hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis, spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quæ aliter non desinant , tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus. Vetant dari senibus, pueris, item mollis ac feminei corporis animive, exilibus aut teneris, et feminis minus quam viris, item timidis aut si exulcerata sint præcordia vel tumeant, minime sanguinem excreantibus causariisve latere. faucibus medetur extra corpori inpositum,eruptionibus pituitæ cum axungia salsa inlitum, item suppurationi veteri. mures polentæ admixtum necat. Galli sagittas in venatu helleboro tingunt circumcisoque vulnere teneriorem sentiri carnem adfirmant. muscæ quoque necantur albo trito et cum lacte sparso. eodem et phthiriasis emendatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
