Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 22, cap. 5

Donatus est ea L. Siccius Dentatus semel, cum civicas quattuordecim meruisset depugnassetque centiens viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum a servatis donari. quidam imperatores et sæpius donati sunt, veluti P. Decius Mus tribunus militum ab exercitu, altera ab his, qui in præsidio obsessi fuerant, quanta esset eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem donatus bovem album Marti inmolavit et centum fulvos, qui ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. hic Decius postea se consul Imperioso conlega pro victoria devovit. data est et a senatu populoque Romano, qua claritate nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio illi, qui rem omnem Romanam restituit non pugnando; nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius servasset ,—tune satius fuit nomine novo coronari appellatum patrem ab his, quos servaverat,—sed quo dictum est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quæ corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et, quod peculiare ei est, sola a tota Italia data.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑