Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 5

Lilium rosæ nobilitate proximum est et quadam cognatione unguenti oleique, quod lilinum appellatur. interpositum etiam maxime rosas decet, medio proventu earum incipiens. nec ulli forum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido semper collo et non sufficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et staminis stantibus in medio crocis. ita odor colorque duplex , et alius calicis, alius staminis, differentia angusta. in unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum vocant, nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, candorem tantum referens ac veluti naturæ rudimentum lilia facere condiscentis. alba lilia iisdem omnibus modis seruntur , quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut hipposelinum , nihilque est fecundius una radice quinquagenos sæpe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Græci crinon vocant, alii florem eius cynorrhodon. laudatissimum in Antiochia ac Laudicea Syriæ, mox in Phaselide. quartum locum optinet in Italia nascens. Sunt et purpurea lilia, aliquando gemino caule, carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius; narcissum vocant. huius alterum genus flore candido, calice purpureo. differentia a liliis et hæc, quod narcissis in radice folia sunt, probatissimis in Lyciæ montibus. tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes serotini , post arcturum enim florent ac per æquinoctium autumnum. Inventa est in his et ratio inserendi monstrificis hominum ingeniis. colligantur namque mense Iulio scapi arescentis lilii atque suspenduntur in fumo; dein nudantibus se nodulis in fæce nigri vini vel Græci mense Martio macerantur, ut colorem percipiant, atque ita in scrobiculis seruntur heminis fæcis circumfusis. sic fiunt purpurea lilia, mirumque tingui aliquid, ut nascatur infectum .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑