Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 20, cap. 5

Alterum genus est staphylinus, quod pastinacam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino potum tumentem alvum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum panis portione æqua tritum ex vino potum contra ventris dolores. pellit et urinam, et phagedænas ulcerum sistit recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa. radicem eius Dieuches contra iocineris aut lienis ac lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet, Cleophantus et dysintericis veteribus. Philistio in lacte coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis et comitialibus. habentes ear feriri a serpentibus negantur aut, qui ante gustaverint, non lædi; percussis inponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur. Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis nata. semen sativæ quoque contra scorpionum ictus ex vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti dentes dolore liberantur. Syria, in hortis operosissima—utique in proVerbi o Græcis multa Syrorum olera—, simillimam staphylino herbam serit, quam alii gingidion vocant, tenuius tantum et amarius eiusdemque effectus. estur coctum crudumque stomachi magna utilitate; siccat enim ex alto omnes eius umores. Siser erraticum sativo simile est et effectu: stomachum excitat, fastidium absterget ex aceto laserpiciato sumptum aut ex pipere et mulso vel ex garo. urinam ciet, ut Ophion credit, et venerem. in eadem sententia est et Diocles; præterea cordi convenire convalescentium aut post multas vomitiones perquam utile. Heraclides contra argentum vivum dedit et venerem subinde offensantem ægrisque se recolligentibus. Hicesius ideo stomacho inutile videri dixit, quoniam nemo tres siseres edendo continuaret, esse tamen utile convalescentibus ad vinum transeuntibus. sativi privatim sucus cum lacte caprino potus sistit alvum. Et quoniam plerosque similitudo nominum Græcorum confundit, conteximus et de sili [sed hoc est vulgatæ notitiæ]. optimum Massiliense, lato enim grano et fulvo est, secundum Æthiopicum nigrius, Creticum odoratissimum *omnium. radix iucundi odoris est. semen esse et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem, rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriæ duarum aut trium lingularum mensura. sunt et folia utilia, ut quæ partus adiuvent etiam quadripedum; hoc maxime pasci dicuntur cervæ parituræ. inlinuntur et igni sacro. multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum potui infusum sive mandendo commendatum sale. boum morbis sic tritum infunditur. Inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat. si, ut eruta est, terram non adtingat, condita tussim emendat; radicis vero decoctæ sucus tænias pellit, siccatæ autem in umbra farina tussi et convulsis et inflationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. folia ex vino lumborum dolori inlinuntur. Cepæ silvestres non sunt. sativæ olfactu ipso et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci inunctione. somnum etiam facere traduntur et ulcera oris sanare commanducatæ cum pane, et canis morsus virides ex aceto inlitæ aut siccæ cum melle..... et vino, ita ut post diem tertium solvantur. sic et attrita sanant. coctam in cinere et epiphoris multi inposuere cum farina hordeacia et genitalium ulceribus. suco et cicatrices oculorum et albugines et argema inunxere et serpentium morsus et omnia vulnera cum melle; item auricularum.... cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut gravitatem emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere. et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus. in dolore quoque ad dentes conluendos instillavere et plagis bestiarum omnium, privatim scorpionum. alopecias fricuere et psoras tusis cepis. coctas dysintericis vescendas dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quoque earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto serpentium morsibus, ipsasque multipedæ ex aceto. reliqua inter medicos mira diversitas. proximi inutiles esse præcordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixerunt . Asclepiadis schola ad colorem quoque validum profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem valetudinis custodiri, stomacho utiles esse, spiritus agitatione ventrem mollire, hæmorrhoidas aperire subditas pro balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hydropis es mire proficere, item contra anginas cum rutæ et melle; excitari eodem lethargicos.—(Varro quæ sale et aceto pista est arefactaque, vermiculis non infestari auctor est).—

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑