Plinius Maior, Naturalis Historia
Cartilaginum generis extraque terrain est cucumis , mira voluptate Tiberio principi expetitus. nullo quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promoventibus in solem rotis olitoribus rursusque hibernis diebus intra specularium munimenta revocantibus. quin et lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos Græciæ auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores fiant. crescunt qua coguntur forma. in Italia virides et quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini aut nigri placent. copiosissimi Africæ, grandissimi Moesiæ. cum magnitudine excessere, pepones vocantur. vivunt hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in cibis, non insalubres tamen plurimum. natura oleum odere mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque. ad eas modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si quid obstet vel si pendeant, curvantur intorquenturque. id vel una nocte deprehenditur, si vas cum aqua subiciatur , a quattuor digitorum intervallo descendentibus ante posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos curvatis. iidem in fistulam flore demisso mira longitudine crescunt. ecce cum maxime nova forma eorum in Campania provenit mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur, colore aureo. mirum in his præter figuram coloremque et odorem , quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, statim a pediculo recedunt. Columella suum tradit commentum , ut toto anno contingant, fruticem rubi quam vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum digitorum relicta stirpe circa vernum æquinoctium. ita in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucumerum Græci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum, Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. sunt qui herba, nomine quæ vocatur culix, trita semen eorum maceratum seri iubeant, ut sine semine nascantur. Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. æque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter æquinoctium vernum et solstitium, Parilibus tamen aptissime; aliqui malunt ex kal. Mart. cucurbitas et nonis, cucumis et per Quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis scandentis parietum aspera in tectum usque natura sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas operiens. inde hæc prima duo genera, camararium et plebeium, quod humi crescit; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile auræ. cucurbita quoque omni modo fastigatur, vaginis maxime vitilibus, coniecta in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque et draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa iam visa est VIIII pedum longitudinis. particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur , candida lanugine obductus magisque, dum crescit. Cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in cibo, atque ex eo in totum natura diversa. nuper in balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, deraditur nihilominus in cibis. cibus saluber ac lenis pluribus modis, ex his tamen, qui perfici humano ventre non queant, sed non intumescant. semina, quæ proxima collo fuerunt, proceras pariunt, item ab imis, sed non comparandas supra dictis; quæ in medio, rotundas; quæ in lateribus, crassas brevioresque. siccantur in umbra et, cum libeat serere, in aqua macerantur. cibis quo Iongiores tenuioresque, eo gratiores, et ob id salubriores quæ pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, duritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quæ semini serventur, ante hiemem præcidi non est mos, postea fumo siccantur condendis hortensiorum seminibus, rusticæ supellectili . inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur — eodemque modo cucumis—usque ad alios pæne proventus ; et id quidem muria fit. sed et scrobe opaco in loco harena substrato fenoque sicco operto ac deinde terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utroque genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica tantum natura est, quam ob rem differentur in sua volumina. Reliqua cartilaginum naturæ terra occultantur omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero et concava feminini, præstantiora suavitate et ad condiendum faciliora; sæpius sata transeunt in marem. iidem naporum quinque genera fecere, Corinthium, Cleonæum, Liothasium, Boeotium et quod per se viride dixerunt. ex his in amplitudinem adolescit Corinthium, nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit, non, ut cetera, in terram. Liothasium quidam Thracium appellant, frigorum patientissimum. ab eo Boeotium dulce est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut Cleonæum, prælongum. in totum quidem quorum levia folia, ipsi quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, amariores. est præterea genus silvestre, cuius folia sunt erucæ similia. palma Romæ Amiterninis datur, dein Nursinis , tertia nostratibus. cetera de satu eorum in rapis dicta sunt. <1> Cortice et cartilagine constant raphani, multisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam arborum . amaritudo plurima illis est pro crassitudine corticis —cetera quoque aliquando lignosa—et vis mira colligendi spiritum laxandique ructum. ob id cibus inliberalis , utique si proxilme olus mandatur; si vero ipse cum olivis druppis, rarior ructus fit minusque fætidus. Ægypto mire celebratur olei propter fertilitatem, quod e semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quæstus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi copiosius oleum. <2> Genera raphani Græci fecere tria foliorum differentia: crispi atque levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius, aliqua admodum exiguum ferunt. hæc vitia non cadunt nisi in crispa folia. <3> Nostri alia fecere genera: Algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens præcipue. verum tamen e Syria non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat. etiamnum unum silvestre Græci cerain vocant, Pontici armon, alii leucen, nostri armoraciam , fronde copiosius quam corpore. in omnibus autem probandis maxime spectantur caules, inmitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus; folia ipsa tristiora et angulis horrida. <4> Seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in Germania infantium puerorum magnitudinem æquet. seritur post id. Feb., ut vernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quæ satio melior. multi et Martio et Aprili serunt et Septembri. incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus. Aristomachus detrahi folia per hiemem iubet et, ne lacunæ stagnent, accumulari; ita in æstatem grandescere. quidam prodidere, si palo adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magnitudinem scrobis crescere. præcipue tamen salsis aluntur; itaque etiam talibus aquis rigantur et in Ægypto nitro sparguntur, ubi sunt suavitate præcipui. in totum quoque salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis similes. namque et cocti dulcescunt et in naporum vicem transeunt. crudos medici suadent ad colligenda acria viscerum cum sale ieiunis esse, atque ita vomitionibus præparant meatum. tradunt et præcordiis necessarium hunc sucum, quando φθειρίασιν cordi intus inhærentem non alio potuisse depelli conpertum sit in Ægypto, regibus corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. atque, ut est Græca vanitas, fertur in templo Apollinis Delphis adeo ceteris cibis prælatus raphanus, ut ex auro dicaretur , beta ex argento, rapum e plumbo. scires non ibi genitum M'. Curium imperatorem, quem hospitum legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et Moschion Græcus unum de raphano volumen. utilissimi in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus semper inimici, quoniam adterant; ebora certe poliunt. odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos. Lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a nobis posita, mirumque omnibus vehementiam saporis esse. ex his pastinacæ unum genus agreste sponte provenit, alterum Græciæ seritur radice vel semine vere primo vel autumno, ut Hygino placet, Februario, Augusto, Septembri, Octobri, solo quam altissime refosso. annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinæ utile. est et quartum genus in eadem similitudine pastinacæ , quam nostri Gallicam vocant, Græci vero daucon, cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum. Siser et ipsum Tiberius princeps nobilitavit flagitans omnibus annis e Germania. Gelduba appellatur castellum Rheno inpositum, ubi generositas præcipua, ex quo apparet frigidis locis convenire. inest longitudine nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta, quæ mulso in cibis temperata etiam in gratiam vertitur. nervus idem et pastinacæ maiori, dumtaxat anniculæ. siseris satus mensibus Februario, Martio, Aprili, Augusto, Septembri, Octobri. Brevior his est et torosior amariorque inula per se stomacho inimicissima, eadem dulcibus mixtis saluberrima . pluribus modis austeritate victa gratiam invenit. namque et in pollinem tunditur arida liquidoque dulci temperatur, et decocta posca aut adservata vel macerata pluribus modis et tune mixta defruto aut subacta melle uvisve passis aut pinguibus caryotis. alio rursus modo cotoneis malis vel sorbis aut prunis, aliquando pipere aut thymo variata defectus præcipue stomachi excitat, inlustrata maxime Iuliæ Augustæ cotidiano cibo. supervacuum eius semen, quoniam oculis ex radice excisis, ut harundo, seritur, et hæc autem et siser et pastinaca utroque tempore , vere et autumno, magnis seminum intervallis, inula ne minus quam ternorum pedum, quoniam spatiose fruticat . siser transferre melius. Proxima hinc est bulborum natura, quos Cato in primis serendos præcipit celebrans Megaricos. verum nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuendoque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis asperior. duo genera medicæ, masculæ albis foliis, feminæ nigris. set tertium genus est cibis gratum, Epimenidu vocatur, angustius folio ac minus asperum. seminis plurimum omnibus; celerius tamen proveniunt satæ bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quæ sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. sponte nascuntur copiosissimæ in Baliaribus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis volumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro. reliqua genera bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica. post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli. genera Græci hæc fecere: bolbinen , setanion, opitiona, cyica, ægilopa , sisyrinchion. in hoc mirum imas eius radices crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. est inter genera et quod in Ægypto aron vocant, scillæ proximum amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum, baculi crassitudine, radice mollioris naturæ, quæ estur et cruda. effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico fiunt. signum maturitatis est folia inarescentia ab imo, vetustioresque improbant, item longos ac parvos; contra rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amaritudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in Prænestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in Remorum arvis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
