Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 18, cap. 5

Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes.—Prædium ne cupide emas. in re rustica operæ ne parcas, in agro emendo minime. quod male emptum est, semper pænitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet aquam, viam, vicinum. singula magnas interpretationes habent nec dubias. Cato in conterminis hoc amplius æstimari iubet, quo pacto niteant. in bona enim, inquit, regione bene nitent. Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. præterea sunt quædam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre. malus est ager, cum quo dominus luctatur. Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat qua dictum est positione, ut operariorum copia prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene ædificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur. nihil est damnosius deserto agro. itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamvis quæstuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. ille in agro quæstuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensæ ratione cavit; proxime hortos irriguos, nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interrogatus , quis esset certissimus quæstus, respondit: si bene pascas; qui proximus: si sat bene. summa omnium in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet , quod agricolam vendacem esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione, ædificandum non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, sæpius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑