Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 5

Terram amaram probaverim demonstrant eius atræ degeneresque herbæ, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi difficillimas quæque rastros aut vomeres ingentibus glæbis onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum ; item e contrario cineraceam et sabulum album. nam sterilis denso callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis. Cato breviter atque ex suo more vitia determinat : Terram cariosam cave, neve plaustro neve pecore inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo tantopere reformidari, ut pæne vestigiis quoque interdicat? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quæ in tantum abominatur, vitia aridæ, fistulosæ, scabræ, canescentis, exesæ, pumicosæ. plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim interpretatione vitiorum quædam non ætate (quæ nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla. idem agrum optimum iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente, qui est totius Italiæ situs, terram vero teneram, quæ vocetur pulla. erit igitur hæc optima et operi et satis. intellegere modo libeat dictam mira significatione teneram , et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. illa temperatæ ubertatis, illa mollis facilisque culturæ, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum Homerus in armis a deo cælatam dixit addiditque miraculum nigrescentis, quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobæ alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes. reddatur hoc in loco luxuriæ quoque sententia et aliqua in propositum certe. Cicero, lux doctrinarum altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quæ terram, quam quæ crocum sapiunt. hoc enim maluit dixisse quam redolent. ita est profecto, illa erit optima quæ unguenta sapiet. quod si admonendi sumus, qualis sit terræ odor ille qui quæritur, contingit sæpe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus cælestes deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tune emittit ilium suum halitum divinum ex sole conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus cæsa vetere silva, quæ consensu laudatur. et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit, eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui iam Italiæ terram existimavere lassam. operis quidem facilitas in aliis generibus constat et cælo, nec potest arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. contra in Byzacio Africæ illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi anu vomerem trahente vidimus scindi. terram enim terra emendandi , ut aliqui præcipiunt, super tenuem pingui iniecta aut gracili bibulaque super umidam ac præpinguem, dementi s operæ est. quid potest sperare qui colit talem?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑