Plinius Maior, Naturalis Historia
Glande opes nunc quoque multarum gentium etiam pace gaudentium constant. nec non et inopia frugum arefactis emolitur farina spissaturque in panis usum; quin et hodieque per Hispanias secundis mensis glans inseritur. dulcior eadem in cinere tosta. cautum est præterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere. Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sapore . namque alia fageæ glandi figura, quernæ alia et ilignæ, atque inter se quoque generum singulorum differentiæ . præterea sunt aliquæ silvestres, aliæ placidiores, quæ culta optinent. iam montuosis planisque distant, sicut et sexu, mares ac feminæ, item sapore: dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido Chio tradat Cornelius Alexander. genera distinguere non datur nominibus, quæ sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque vulgo nasci videamus, æsculum non ubique, quartam vero generis eiusdem, quæ cerrus vocatur, ne Italiæ quidem maiore ex parte notam esse. distinguemus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget, etiam Græcis nominibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
