Plinius Maior, Naturalis Historia
Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in calido et pingui solo radium maiorem, Sallentinam, orchitem, posiam, Sergianam, Cominianam, albiceram seri iubet adicit15 que singulari prudentia: quam earum in iis locis optimam esse dicent, in frigido autem et macro Liciniam. pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa fertilitate consumi, musco præterea et rubore infestari. spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet, nec alio ullo modo laudat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
