Plinius Maior, Naturalis Historia
Poscere videtur locus ipse sideralis scientiæ sententiam . Epigenes CXII annos inpleri negavit posse, Berosus excedi CXVI. durat et ea ratio, quam Petosiris ac N e cep sos tradidere (tetartemorion appellant a trium signorum portione), qua posse in Italiæ tractu CXXIIII annos vitæ contingere apparet. negavere illi quemquam LXXXX partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi , et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut etiam radiis eorum solisque. Æsculapi rursus secta , quæ stata vitæ spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum tribuat, incertum est. rara autem esse dicunt longiora quidem tempora, quoniam momentis horarum insignibus lunæ dierum, ut VII atque XV , quæ nocte ac die observantur, ingens turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant , non fere ita genitis LIIII annum excedentibus. Primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam incerta res sit. accedunt experimenta recentissimi census, quem intra quadrienninm Imperatores Cæsares Vespasiani pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria excutienda; mediæ tantum partis inter Appenninum Padumque ponemus exempla: CXX annos Parmæ tres edidere, Brixilli unus , CXXV Parmæ duo, CXXX Placentiæ unus, Favelltiæ una mulier , CXXXV Bononiæ L. Terentius M. filius, Arimini vero M. Aponius CXL, Tertulla CXXXVII. citra Placentiam in collibus oppidum est Veleiatium , in quo CX annos sex detulere, quattuor vero centenos vicenos, unus CXL, M. Mucius M. filius Galeria Felix. ac ne pluribus moremur in re confessa, in regione Italiæ octava centenum annorum censi sunt homines LIIII, centenum denum homines XIIII , centenum vicenum quinum homines duo, centenum tricenum homines quattuor, centenum tricenum quinum aut septenum totidem, centenum quadragenum homines tres. Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte natos Hectorem etPolydamanta tradidit , tam diversæ sortis viros. C. Mario Cn. Carbone III cos. a. d. V kal. Iunias M. Cælius Rufus et C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. hoc etiam isdem horis nascentibus in toto mundo cotidie evenit, pariterque domini ac servi gignuntur, reges et inopes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
