Plinius Maior, Naturalis Historia
pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter volucres. Genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris, unde etiam calculo humano remedia præcipua. urso quoque, simul atque expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus Matris deum Gallis. contra mulierum paucis prodigiosa adsimulatio, sicut hermaphroditis utriusque sexus, quod etiam quadripedum generi accidisse Neronis principatu primum arbitror. ostentabat certe hermaphroditas subiunctas carpento suo equas, in Treverico Galliæ agro repertas: ceu plane visenda res esset principem terrarum insidere portentis. Testes pecori armentoque ad crura decidui, subus adnexi. delphino prælongi ultima conduntur alvo; et elephanto occulti. ova parientium lumbis intus adhærent, qualia ocissima in venere. piscibus serpentibusque nulli, sed eorum vice binæ ad genitalia a renibus venæ. buteonibus terni. homini tantum iniuria aut sponte naturæ franguntur, idque tertium ab hermaphroditis et spadonibus semiviri genus habent.— Mares in omni genere fortiores sunt præterquam pantheris et ursis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
