Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 48

Insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quæ ex iis novissimos habent longos, saliunt, ut locustæ. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam prælongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, sæpiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum; iidem solis animalium rotundi. cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. quæ vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et centenos . numerus pedum inpar nulli est. Solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea exporrigentia se verius quam crescentia. itaque in infantia scabunt aures posterioribus pedibus, quod addita ætate non queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa perveniat .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑