Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 10, cap. 48

phalerides in Seleucia Parthorum et in Asia, aquaticarum laudatissimæ, rursus phasianæ in Colchis — geminas ex pluma aures submittunt subriguntque —, Numidicæ in parte Africæ Numidia; omnesque iam in Italia. Phoenicopteri linguam præcipui saporis esse Apicius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen maxime Ionius celeber et vocalis alias, captus vero obmutescens , quondam existimatus inter raras aves, iam et in Gallia Hispaniaque. capitur circa Alpes etiam, ubi et phalacrocoraces , avis Baliarium insularum peculiaris , sicut Alpium pyrrhocorax, luteo rostro niger , et præcipua sapore lagopus . pedes leporino villo nomen hoc dedere cetero candidæ , columbarum magnitudine. non extra terram eam vesci facile, quando nec vita mansuescit et corpus ocissime marcescit . est et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tantum differens, croceo unctu cibis gratissima. visam in Alpibus ab se peculiarem Ægypti et ibim Egnatius Calvinus præfectus earum prodidit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑