Plinius Maior, Naturalis Historia
certissima est securitas vidisse pianos pisces, quia numquam sunt ubi maleficæ bestiæ, qua de causa urinantes sacros appellant eos. Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. multis eadem natura quæ frutici, ut holothuriis , pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur in mari, ut cauponarum etiam æstiva animalia, pernici molesta saltu aut quæ capillus maxime celat, existant et circumglobata escæ sæpe extrahantur , quæ causa somnum piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam vero ipsis innascuntur , quo in numero chalcis accipitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
