Plinius Maior, Naturalis Historia
Consecratus est vivus sentiensque eiusdem oraculi iussu et lovis deorum summi adstipulatu Euthymus pycta, semper Olympiæ victor et semel victus. patria ei Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiæ alteram eodem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud miratum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo factitatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc placuisse dis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
