Plinius Maior, Naturalis Historia
Canicularum maxime multitudo circa eas urinantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quandam crassescere super capita, animali planorum piscium similem , prementem eos arcentemque a reciprocando, et ob id stilos præacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi perfossæ ita non recedant , caliginis et pavoris, ut arbitror, opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum appellant, inter animalia haut ulla conperit quisquam. cum caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque candorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi ultroque terrendi, pavet enim hominem æque ac terret, et itasors æqua in gurgite. ut ad summa aquæ ventum est, ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum conetur emergere, et salus omnis in sociis. funem illi religatum ab umeris eius trahunt ; hunc dimicans, ut sit periculi signum, læva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna est. modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, nisi præceleri vi repente rapuit , absumi spectant . ac sæpe iam subducti e manibus auteruntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilæ modum ipsi adiuvere. protendunt quidem tridentes alii, set monstro sollertia est navigium subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
