Plinius Maior, Naturalis Historia
Subeunt in hac reputatione Delphica oracula velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo sunt hæc: Pedium telicissimum, qui pro patria proxime occubuisset; iterum a Gyge rege tunc amplissimo terrarum consulti: Aglaum Psophidium esse feliciorem. senior hic in angustissimo Arcadiæ angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens prædium colebat , numquam ex eo egressus atque, ut e vitæ genere manifestum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
