Plinius Maior, Naturalis Historia
Equidem et iis inesse sensum arbitror, quæ neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam habent, urticis dico et spongeis. Vrticæ noctu vaganturlocumque mutant . carnosæ frondis iis natura , et came vescuntur. vis pruritu mordax est eademque, quæ terrestris urticæ. contrahit ergo se quam maxime rigens ac prænatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque devorat. alias marcenti similis et iactari se passa fluctu algæ vice, contactos piscium attrituque petræ scalpentes pruritum invadit. eadem noctu pectines et echinos per ... quærit . cum admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem mittit , paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora ei in radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi. Spongearum tria genera accepimus: spissum ac prædurum et asperum tragos id vocatur, spissum et mollius manos , tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. nascuntur omnes in petris, aluatur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparent, quia, ubi avulsorem sensere, contractæ multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt. vivere esca manifesto conchæ minutæ in iis repertæ ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhæret colos, Africis præcipue, quæ generantur in Syrtibus. maximæ fiunt manoe, sed mollissimæ circa Lyciam, in profundo autem nec v.entoso molliores; in Hellesponto asperæ, et densæ circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimæ in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos. adhærent nec parte nec totæ; intersunt enim fistulæ quædam inanes quaternæ fere aut quinæ, per quas pasci existimantur. sunt et aliæ, sed superne concretæ. et subesse membrana quædam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quæ aplysiæ vocantur, quia elui non possunt; in quibus magnæ sunt fistulæ et reliqua densitas spissa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
