Plinius Maior, Naturalis Historia
In Divo quoque Augusto, quem universa mortalitas in hac censura nuncupet, si diligenter æstimentur cuncta, magna sortis humanæ reperiantur volumina: repulsa in magisterio equitum apud avunculum et contra petitionem eius prælatus Lepidus, proscriptionis invidia ob collegium in triumviratu pessirnorum civium, nec æqua saltem portione , sed prægravi Antonio, Philippensi proelio morbi, fuga et triduo in palude ægroti et (ut fatentur Agrippa ac Mæcenas) aqua subter cutem fusa turgidi latebra, naufragia Sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam in navali fuga urguente hostium manu preces Proculeio mortis admotæ, cura Perusinæ contentionis, sollicitudo Martis Actiaci, Pannonicis bellis ruina e turri, tot seditiones militum, tot ancipites morbi corporis, suspecta Marcelli vota, pudenda Agrippæ ablegatio, totiens petita insidiis vita, incusatæ liberorum mortes luctusque non tantum orbitate tristis, adulterium filiæ et consilia parricidæ palam facta, contumeliosus privigni Neronis secessus, aliud in nepte adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendi, rebellio Illyrici , servitiorum dilectus iuventutis penuria, pestilentia urbis, fames Italiæ, destinatio expirandi et quadridui inedia maior pars mortis in corpus recepta; iuxta hæc Variana clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio Postumi Agrippæ post adoptionem, desiderium post relegationem, inde suspicio in Fabium arcanorumque proditionem, hinc uxoris et Tiberii cogitationes, suprema eius cura. in summa deus ille cælumque nescio adeptus magis an meritus herede hostis sui filio excessit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
