Plinius Maior, Naturalis Historia
iam quidem et specus, qualis in Dalmatia ore vasto, præceps hiatu, in quem deiecto levi pondere quamvis tranquillo die turbini similis emicat procella; nomen loco est Senta. quin et in Cyrenaica provincia rupes quædam austro traditur sacra, quam profanum sit attrectari hominis manu, confestim austro volvente harenas. in domibus etiam multis madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent. adeo causa non deest. Sed plurimum interest, flatus sit an ventus. illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis, verum terræ sentiunt, qui non aura, non procella, sed, mares appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive adsiduo mundimotu et contrario siderum occursu nascuntur, sive hic est ille generabilis rerum naturæ spiritus huc illuc tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus aër, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab illis cælo adfixis cadunt, palam est illos quoque legem habere naturæ non ignotam, etiamsi nondum percognitam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
