Plinius Maior, Naturalis Historia
Vngues clausulæ nervorum summæ existimantur . omnibus hi quibus et digiti. sed simiæ imbricati, hominibus lati — et defuncto crescunt —, rapacibus unci, ceteris recti, ut canibus, præter eum qui a crure plerisque dependet. omnia digitos habent quæ pedes, excepto elephanto ; huic enim informes, numero quidem V, sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus pedibus quam prioribus. nam quæ animal generant , genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum. Homini genua et cubita contraria, item ursis et simiarum generi, ob id minime pernicibus. ova parientibus quadripedum, crocodilo, lacertis, priora genua post curvantur, posteriora in priorem partem. sunt autem crura his obliqua , humani pollicis modo. sic et multipedibus præterquam novissima salientibus. aves, ut quadripedes, alas in priora curvant, suffraginem in posteriora. Hominis genibus quædam et religio inest observatione gentium. hæc supplices attingunt, ad hæc manus tendunt, hæc ut aras adorant, fortassis quia inest iis vitalitas . namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra lævaque, a priore parte gemina quædam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. inest et aliis partibus quædam religio, sicut in dextera: osculis aversa adpetitur, in fide porrigitur. antiquis Græciæ in supplicando mentum attingere mos erat. est in aure ima memoriæ locus, quem tangentes antestamur; est post aurem æque dexteram Nemeseos, quæ dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondentes . Varices in cruribus viro tantum, mulieri raro. C. Marium, qui VII consul fuit, stanti sibi extrahi passum unum hominum Oppius auctor est. Omnia animalia a dextris partibus incedunt, sinistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. suræ homini tantum et crura carnosa. reperitur apud auctores quendam in Ægypto non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibusdam . namque et hinc cognomina inventa Planci, Plauti, Pansæ, Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiæ, Vatini, quæ vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quæ non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulæ ictus est illis. nec talos habent eadem, at quæ bisulca sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
