Plinius Maior, Naturalis Historia
Huius quoque Q. Metelli, qui illa de patre dixit, filius inter rara felicitatis humanæ exempla numeratur: nam præter honores amplissimos cognomenque Macedonici a quattuor filiis inlatus rogo, uno prætorio, tribus consularibus, duobus triumphalibus, uno censorio, quæ singula quoque paucis contigere . in ipso tamen flore dignationis suæ ab C. Atinio Labeone, cui cognomen fuit Macerioni, tribuno plebis, quem e senatu censor eiecerat, revertens e campo meridiano tempore vacuo foro et Capitolio ad Tarpeium raptus, ut præcipitaretur, convolante quidem tam numerosa illa cohorte, quæ patrem eum appellabat, sed, ut necesse erat in subito, tarde et tamquam in exequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi ius non esset, virtutis suæ opera et censuræ periturus, ægre tribuno, qui intercederet, reperto a limine ipso mortis revocatus alieno beneficio postea vixit, bonis inde etiam consecratis a damnato suo, tamquam parum esset faucium reste intortarum, expressi per aures sanguinis poenam exacta m esse. equidem et Africani sequentis inimicum fuisse inter calamitates duxerim, ipso teste Macedonico, siquidem dixit: ite filii, celebrate exequias, numquam civis maioris funus videbitis. et hoc dicebat iam Baliaricis, Diadematis, iam Macedonicus ipse. verum ut illa sola iniuria æstimetur, quis hunc iure felicem dixerit, periclitatum ad libidinem inimici, nec Africani saltem, perire? quos hostes vicisse tanti fuit? aut quos non honores currusque illa sua violentia fortuna retroegit, per mediam urbem censore tracto — etenim sola hæc morandi ratio fuerat —, tracto in Capitolium idem, in quod triumphans ipse deorum exuviis ne captivos quidem sic traxerat? maius hoc scelus felicitate consecuta factum est, periclitato Macedonico vel funus tantum tale perdere, in quo a triumphalibus liberis portaretur in rogum velut exequiis quoque triumphans. nulla est profecto solida felicitas, quam contumelia ulla vitæ rupit, nedum tanta. quod superest, nescio morum gloriæ an indignationis dolori accedat, inter tot Metellos tam sceleratam C. Atini audaciam semper fuisse inultam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
