Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 44

Vita arborum quarundam inmensa credi potest , si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet. verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant in Liternino Africani prioris manu satæ olea, item myrtus eodem loco conspicuæ magnitudinis—subest specus, in quo manes eius custodire draco traditur—, Romæ vero lotos in Lucinæ area, anno, qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX urbis æde condita. incertum, ipsa quanto vetustior ; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. hæc nunc D circiter annum habet. antiquior, sed incerta eius ætas, quæ capillata dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam defertur. Verum altera lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex victoria de decumis, æquæva urbi intellegitur , ut auctor est Masurius. radices eius in forum usque Cæsaris per stationes municipiorum penetrant. fuit cum ea cupressus æqualis, circa suprema Neronis principis prolapsa atque neglecta. Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua titulus æreis litteris Etruscis religione arborem iam turn dignam fuisse significant. Tiburtes quoque originem multo ante urbem Romam habent. apud eos extant ilices tres etiam Tiburno coinditore eorum vetustiores, apud quas inauguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium Amphiarai, qui apud Thebas obierit una ætate ante Iliacum bellum. Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemnonis manu satam et alteram in Caphya Arcadiæ loco. sunt hodie ex adverse Iliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai sepulchre arbores, quæ omnibus ex eo ævis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant, inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem quercus in Ili tumulo tunc satæ dicuntur, cum coepit Ilium vocari. Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam in tauram mutatam Argus alligaverit. in Ponto citra Heracleam aræ sunt Iovis στρατίου cognomine, ibi quercus duæ ab Hercule satæ. in eodem tractu portus Amyci est, Bebryce rege interfecto clarus. eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam, si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt, donec abiciatur. regionem Aulocrenen diximus, per quam Apamea in Phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex qua pependerit Marsuas victus ab Apolline, quæ iam tum magnitudine electa est. nec non palma Deli ab eiusdem dei ætate conspicitur, Olympiæ oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religio . Athenis quoque olea durare traditur in certamine edita a Minerva. Ex diverso brevissima vita est punicis, fico, malis , et ex his præcocibus brevior quam serotinis, dulcibus quam acidis, et dulciori in punicis, item in vitibus, præcipueque fertilioribus. Græcinus auctor est sexagenis annis durasse vites. videntur et aquaticæ celerius interire. senescunt quidem velociter, sed e radicibus repullulant laurus et mali et punicæ. firmissimæ ergo ad vivendum oleæ, ut quas durare annis cc inter auctores conveniat. Est in suburbano Tusculani agri colle, qui Corne appellatur, lucus antiqua religione Dianæ sacratus a Latio , velut arte tonsili coma fagei nemoris. in hoc arborem eximiam ætate nostra amavit Passienus Crispus bis cos., orator, Agrippinæ matrimonio et Nerone privigno clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo cubare sub ea vinumque illi adfundere. vicina luco est ilex, et ipsa nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis, decem arbores emittens singulas magnitudinis visendæ silvamque sola faciens. Hedera necari arbores certum est. similem quidam et in visco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbitrantur . namque et hoc præter fructus adgnascitur, non in novissimis mirabile. quædam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in Syria herba quæ vocatur cadytas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa Tempe Thessalica quæ polypodion vocatur et quæ dolichos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gignatur , vocant phaunos; quod vero in spina fullonia, hippopha eston, cauliculis inanibus, foliis parvis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur. Visci tria genera. namque in abiete, larice stelin dicit Euboea nasci, hyphear Arcadia, viscum autem in quercu, robore, ilice, piro silvestri, terebintho, nec non et aliis arboribus adgnasci plerique. copiosissimum in quercu quod hyphear vocant. in omni arbore, excepta ilice et quercu, differentiam facit.. odor virusque, et folium non iucundi odoris, utroque visci amaro et lento. hyphear ad saginanda pecora utilius. vitia modo purgat primo, dein pinguefacit quæ suffecere purgationi; quibus sit aliqua tabes intus, negant durare. ea medendi ratio æstatis quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco in iis, quæ folia amittant, et ipsi decidere, contra inhærere nato in æterna fronde. omnino autem satum nullo modo nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis ac turdi. hæc est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, femina sterilis, nisi quod et fertilis aliquando non fert. Viscum fit ex acinis, qui colliguntur messium tempore inmaturi. nam si accessere imbres, amplitudine quidem augentur, visco vero marcescunt. siccantur deinde et aridi tunduntur ac conditi in aqua putrescunt duodenis fere diebus, unumque hoc rerum putrescendo gratiam invenit. inde in profluente, rursus malleo tusi, amissis corticibus interiore came lentescunt. hoc est viscum pinnis avium tactu ligandis oleo subactum, cum libeat insidias moliri. Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio . nihil habent Druidæ—ita suos appellant magos -visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Græca possint Druidæ videri. enimvero quidquid adgnascatur illis e cælo missum putant signumque esse electæ ab ipso deo arboris. est autem id rarum admodum inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quæ principia mensum annorumque his facit et sæculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tauros , quorum cornua tum primum vinciantur. sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit , candido id excipitur sago. tum deinde victimas immolant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia remedio . tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑