Plinius Maior, Naturalis Historia
Nec Diomedias præteribo aves. Iuba cataractas vocat, et eis esse dentes oculosque igneo colore cetero candidis tradens. duos semper his duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro, inde crate consternere et operire terra quæ ante fuerit egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et contrario flatu. uno hæ in loco totius orbis visuntur, in insula, quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro contra Apuliæ oram, fulicarum similes. advenas barbaros clangore infestant, Græcis tantum adulantur miro discrimine , velut generi Diomedis hoc tribuentes, ædemque earn cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque purificant, unde origo fabulæ Diomedis socios in earum effigies mutatos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
