Plinius Maior, Naturalis Historia
Asinum CCCC nummum emptum Q. Axio senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio animalium victo. opera sine dubio generi munifica, arando. quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ipsum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur in Ponto, nec æquinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio. mares in remissione operis deteriores. partus a tricensimo mense ocissimus , sed a trimatu legitimus , totidem quot equæ et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cursum verberibus a coitu. raro geminos parit. paritura lucem fugit et tenebras quærit, ne conspiciatur ab homine. gignit tota vita, quæ est ei ad tricensimum annum. partus caritas summa, sed aquarum tædium maius: per ignes ad fetus tendunt, eædem , si rivus minimus intersit, horrent etiam pedes omnino tinguere . nec nisi adsuetos potant fontes quæ sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquæ; ut bibant cogendæ exorandæve sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta ; varia namque somnio visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit , repulsu durioris materiæ clauditatem ilico adfert. quæstus ex iis opima prædia exuperat. notum est in Celtiberia singulas quadringentena milia nummum enixas , mularum maxime partu . aurium referre in iis et palpebrarum pilos aiunt; quamvis enim unicolori reliquo corpore, totidem tamen colores , quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari Mæcenas instituit, multum eo tempore prælatos onagris. post eum interiit auctoritas saporis asino.— Moriente visu celerrime id genus deficit.—
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
