Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 43

Magna autem et glutinatio propter ea, quæ sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argumento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni genere glutinum abdicant. quædam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohærent nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat . cornum maxime odit sorbus, carpinus, buxus, postea tilia. cuicumque operi facilia flexilia omnia, quæ lenta diximus, præterque morus et caprificus. forabilia ac sec- tilia, quæ modice umida. arida enim latius quam teras cedunt, viridia præter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent æqualitate inerti. qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem. Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eademque hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, Gallica vero etiam ad currus flexili levitate. æmularetur ulmus, ni pondus esset in culpa. facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera. eadem sectilibus lamnis in tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in lamnas prætenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis, quæ terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus. sunt vero et parvi usus fabriliium ministeriorum insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos , maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad firmitatem causa tempestivæ cæsuræ quam inmaturæ, quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantæ modo germinaverint. Cato vectes aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea. Quæ in lamnas secentur quorumque operimento vestiatur alia materies, præcipua sunt citrum, terebinthus, aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix , populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, sicut citrum acerque. nec aliarum tuber iam in pretio. media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexilibus maculis. hæc prima origo luxuriæ arborum, alia integi et vilioris ligni e pretiosiore corticem fieri. ut una arbor sæpius veniret, excogitatæ sunt et ligni bratteæ. nec satis, coepere tingui animalium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox operiri. placuit deinde materiem et in mari quæri. testudo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se plurisque veniret imitata lignum. sic lectis pretia quæruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno, iam lignum et e testudine facit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑