Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 43

Terrestrium solus homo bipes. uni iuguli, umeri, ceteris armi; uni ulnæ. quibus animalium manus sunt, intus tantum carnosæ, extra nervis et cute constant. Digiti quibusdam in manibus seni. M. Corani ex patricia gente filias duas ob id Sedigitas accipimus appellatas et Volcacium Sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti ternos articulos habent, pollex binos; et digitis adversus universis flectitur, per se vero in oblicum porrigitur, crassior ceteris. huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi, inter quos medius longissime protenditur. quibus ex rapina victus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus, in reliquis quaterni. leones, lupi, canes, panthera in posterioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris articulum dependente; reliqua, quæ sunt minora; et digitos quinos. Bracchia non omnibus paria secum. Studioso Threci in C. Cæsaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑