Plinius Maior, Naturalis Historia
Apud nos materiæ finduntur aliquæ sponte, ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adflatus ne noceant. pondus sustinere validæ abies, larix, etiam in traversum positæ. robur, olea incurvantur ceduntque ponderi. illæ renituntur nec temere rumpuntur, priusque carie quam viribus deficiunt. et palmæ arbor valida; in diversum enim curvatur, [et populus] cetera omnia in inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim . pinus et cupressus adversus cariem tiniasque firmissimæ . facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. frangi se prænuntiat crepitu, quod et in Antandro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. pinus , piceæ, alni ad aquarum ductus in tubos cavantur; obrutæ terra plurimis duraturæ annis eædem, si non integantur, cito senescunt, mirum in modum fortiores, si umor extra quoque supersit. Firmissima in rectum abies, eadem valvarum paginis et ad quæcumque libeat intestina opera aptissima sive Græco sive Campano sive Siculo fabricæ artis genere , spectabilis ramentorum crinibus, pampinato semper orbe se volvens ad incitatos runcinæ raptus, eadem e cunctis maxime sociabilis glutino in tantum, ut findatur ante, qua solida est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
