Plinius Maior, Naturalis Historia
Laus caseo Romæ, ubi omnium gentium bona comminus iudicantur, e provinciis Nemausensi præcipua, Lesuræ Gabalicoque pagis, sed brevis ac musteo tantum commendatio. duobus Alpes generibus pabula sua adprobant : Delmaticæ Docleatem mittunt, Ceutronicæ Vatusicum. numerosior Appennino: Cebanum hic e Liguria mittit ovium maxime lacte, Sassinatem ex Vmbria mixtoque Etruriæ atque Liguriæ confinio Luniensem magnitudine conspicuum, quippe et ad singula milia pondo premitur, proximum autem urbi Vestinum eumque e Cædicio campo laudatissimum. et caprarum gregibus sua laus est, in recenti maxime augente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis præferendus; nam Galliarum sapor medicamenti vim optinet. trans maria vero Bithynus fere in gloria est. inesse pabulis salem, etiam ubi non detur , ita maxime intellegitur, omni in salem caseo senescente, quales redire in musteum saporem aceto et thymo maceratos certum est. tradunt Zoroastren in desertis caseo vixisse annis XX ita temperato, ut vetustatem non sentiret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
