Plinius Maior, Naturalis Historia
minimæ avium cardueles imperata faciunt, nec voce tantum, sed pedibus et ore pro manibus. est quæ boum mugitus imitetur , in Arelatensi agro taurus appellata, alioquin parva est. equorum quoque hinnitus anthus nomine herbæ pabulo adventu eorum pulsa imitatur, ad hunc modum se ulciscens. super omnia humanas voces reddunt, psittaci quidem etiam sermocinantes . India hanc avem mittit, siptacen vocat , viridem toto corpore, torque tantum miniato in cervice distinctam. imperatores salutat et quæ accipit verba pronuntiat , in vino præcipue lasciva. capiti eius duritia eadem quæ rostro. hoc , cum loqui discit, ferreo verberatur radio; non sentit aliter ictus. cum devolat, rostro se excipit, illi innititur levioremque ita se pedum infirmitati facit. Minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant verba quæ loquantur nec discunt , sed diligunt meditantesque intra semet curam atque cogitationem , intentionem non occultant. constat emori victas difficultate verbi ac, nisi subinde eadem audiant, memoria falli quærentesque mirum in modum hilarari , si interim audierint id verbum. nec vulgaris his forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris in specie sermonis humani est. verum addiscere alias negant posse quam ex genere earum quæ glande vescantur, et inter eas facilius quibus quini sint digiti in pedibus, ac ne eas quidem ipsas nisi primis duobus vitæ annis. latiores linguæ omnibus in suo cuique genere, quæ sermonem imi- tantur humanum. quamquam id pæne in omnibus contigit : Agrippina Claudii Cæsaris turdum habuit, quod numquam ante, imitantem sermones hominum. cum hæc proderem, habebant et Cæsares iuvenes sturnum , item luscinias Græco ac Latino sermone dociles, præterea meditantes assidue et in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur secreto et ubi nulla alia vox misceatur , adsidente qui crebro dicat ea, quæ condita velit, ac cibis blandiente.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
