Plinius Maior, Naturalis Historia
Ex his quoque animalibus, quæ nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella Colophonii ilemcque Castabalenses cohortes canum habuere. hæ primæ dimicabant in acie numquam detrectantes; hæc erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere Cimbris cæsis domus eorum plaustris inpositas . canis lasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is vero, cui nomen Hyrcani reddit Duris , accenso regis Lysimachi rogo iniecit se flammæ, similiterque Hieronis regis. memorat et Pyrrhum , Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniæ regis, uxore eius Cosingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem, qui Cascellium ius civile docuit, asturcone e suburbano redeuntem , cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; item Cælium senatorem ægrum Placentiæ ab armatis oppressum , nec prius ille vulneratus est quam cane interempto. sed super omnia in nostro ævo actis p. R. testatum Appio Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis mæstos edentem ululatus magna populi Romani corona , ex qua cum quidam ei cibum obiecisset , ad os defuncti tulisse. innatavit idem, cadavere in Tiberim abiecto , sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem. Soli dominum novere et ignotum quoque, si repente veniat, intellegunt; soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt. itinera quamvis longa meminere, nec ulli præter hominem memoria maior. impetus eorum et sævitia mitigatur ab homine considente humi. plurima alia in iis cotidie vita invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas præcipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens et occulte, set quam significans demonstratio est cauda primum , deinde rostro! ergo etiam senecta fessos cæcosque ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes protendentesque rostra ad cubilia. E tigribus eos Indi volunt concipi et ob id in silvis coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem e lupis Galli, quorum greges suum quisque ductorem e canibus et ducem habent. ilium in venatu comitantur, illi pa- rent; namque inter se exercent etiam magisteria. — (Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum aviditati occasionem præbeant) — Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniæ dono dederat inusitatæ magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas emitti, conteinptim inmobili iacente eo, qua segnitia tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interemi eum iussit. nuntiavit hoc fama regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in parvis experiri vellet, sed in leone elephantove: duos sibi fuisse, hoc interempto præterea nullum fore. nec distulit Alexander leonemque fractum protinus vidit. postea elephantum iussit induci, haut alio magis spectaculo lætatus. horrentibus quippe villis per totum corpus ingenti primum latratu intonuit , mox ingruit adsultans contraque membra exurgens hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset, infestans atque evitans, donec adsidua rotatum vertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa. Canum generi bis anno partus. iusta ad pariendum annua ætas. gerunt uterum sexagenis diebus. gignunt cæcos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum 15 accipiunt, non tamen umnquam ultra XXI diem nec ante septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere , si gemini, decumo itemque in singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quæ sit femina ex primipara genita Faunos cerni. optimus in fetu qui novissimus cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta. Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquæ metu. quapropter obviam itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si prævenerit morbus, veratro.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
