Plinius Maior, Naturalis Historia
Gentium in toto orbe præstantissima una omnium virtute haud dubie Romana extitit. felicitas cui præcipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperitatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque determinet . si verum facere iudicium volumus ac repudiata omni fortunæ ambitione decernere, nemo mortalium est felix. abunde agitur atque indulgenter a fortuna deciditur cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel recepto solida felicitas non est. quid, quod nemo mortalium omnibus horis sapit? utinamque falsum hoc et non ut a vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa conputat more Thraciæ gentis, quæ calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separates dinumerat atque ita de quoque pronuntiat. quid, quod iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit? quam multos accepta adflixere imperia! quam multos bona perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona, cum interim illa hora in gaudio fuit! ita est profecto: alius de alio iudicat dies et tantum supremus de omnibus, ideoque nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non sunt etiam pari numero, nec lætitia ulla minimo mærore pensanda? heu vana et inprudens diligentia! numerous dierum conparatur, ubi quæritur pondus!
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
