Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 40

Amplissima arborum ad hoc ævi existimatur Romæ visa, quam propter miraculum Tiberius Cæsar in eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reliqua materie, duravitque ad Neronis principis amphitheatrum . fruit autem trabs ea e larice, longa pedes cxx, bipedali crassitudine æqualis, quo intellegebatur vix credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen æstimantibus . fuit memoria nostra et in porticibus sæptorum a M. Agrippa relicta æque miraculi causa, quæ diribitorio superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. abies admirationis præcipuæ visa est in nave, quæ ex Ægypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in mari certum est. CXX modium lentis pro saburra ei fuere. longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis portus latere lævo. ibi namque demersa est Claudio principe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exædificatis obiter Puteolano pulvere advectisque. arboris eius crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium implebat , vulgoque auditur LXXX nummum et pluris malos venundari ad eos usus, rates vero conectiXL sestertium plerasque. at in Ægypto ac Syria reges inopia abietis cedro ad classes feruntur usi. maxima ea in Cypro traditur ad undeciremem Demetri succisa CXXX pedum, crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. Germaniæ prædones singulis arboribus cavatis navigant, quarum quædam et xxx homines ferunt. <3> spississilma ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber, si dematur cortex, nec larix. ex reliquis spississima lotos, quæ Romæ ita appellatur, dein robur exalburnatum. et huic nigricans color magisque etiam cytiso, quæ proxime accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui Syriacas terebinthos nigriores adfirment. celebravit et Thericles nomine calices ex terebintho solitus facere torno; perquam probatur materies. omnium hæc sola ungui vult meliorque fit oleo. colos mire adulteratur iuglande ac piro silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omnibus quæ diximus spissa firmitas. ab iis proxima est cornus, quamquam non potest videri materies propter exilitatem, sed lignum non alio pæne quam ad radios rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque castanea, carpinus, populus. hæc et crispa aceris modo, si ulla materies idonea esset ramis sæpe deputatis. castratio ilia est adimitque vires. de cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus. e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. eadem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. calidæ et morus, laurus, hederæ et omnia, e quibus igniaria fiunt. Exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. teritur ergo lignum ligno ignemque concipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel foliorum facillimo conceptu. sed nihil hedera præstantius quæ teratur, lauro quæ terat. probatur et vitis e silvestribus —alia quam labrusca—, et ipsa hederæ modo arborem scandens. frigidissima quæcumque aquatica, lentissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere vitis, vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. levissimæ ex his vitex, salix ideoque utilissimæ; omnes autem ad cistas quæque flexili crate constent. habent et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem. est len- titia platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo, fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortissime servat ulmus, ob id cardinibus coassamentisque portarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda tantum sic, ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix superior. palma est.... similis et suberis materies, spissæ et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et quæcumque crispa. in omnibus silvestria et mascula differentia m cuiusque generis augent. et infecunda firmiora fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupressus et cornus. Cariem vetustatemque non sentiunt cupressus, cedrus, hebenus, lotus, buxum, taxus, iuniperus, oleaster, olea, e reliquis tardissime larix, robur, suber, castanea, iuglans. rimam fissuramque non capit sponte cedrus, cupressus , olea, buxum. Maxime æternam putant hebenum et cupressum cedrumque, claro de omnibus materiis iudicio in templo Ephesiæ Dianæ, utpote cum tota Asia extruente cxx annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis trabibus. de simulacro ipso deæ ambigitur. ceteri ex hebeno esse tradunt, Mucianus III cos. ex iis, qui proxime viso eo scripsere, vitigineum et numquam mutatum septies restituto templo, hanc materiam elegisse Endoeon, etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, cum antiquiorem Minerva quoque, non modo Libero patre, vetustatem ei tribuat. adicit multis foraminibus nardo rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas—quas et ipsas esse modico admodum miror—, valvas esse e cupresso et iam CCCC prope annis durare materiem omnem novæ similem. id quoque notandum, valvas in glutinis compage quadriennio fuisse. cupressus in eas electa, quoniam præter cetera in uno genere materiæ nitor maxime valeat æternus. non et simulacrum Veiovis in arce e cupresso durat a condita urbe DLXI anno dicatum? memorabile et Uticæ templum Apollinis, ubi cedro Numidica trabes durant ita, ut positæ fuere prima urbis eius origine annis MCLXXVIII, et in Hispania Sagunti templum Dianæ a Zacyntho advectæ cum conditoribus annis cc ante excidium Troiæ, ut auctor est Bocchus; infra ipsum oppidum id habent—pepercit religione inductus Hannibal —iuniperi trabibus etiam nunc durantibus. super omnia memoraturædis Aulide eiusdem deæ sæculis ante Troianum bellum exædificata, quonam genere materiæ, scientia oblitterata. in plenum dici potest utique quæ odore præcellant, eas et æternitate præstare. a prædictis morus proxume laudatur, quæ vetustate etiam nigrescit . et quædam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia: ulmus in perflatu firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. larix in umore præcipua et alnus nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hæ quidem in iis quæ defodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt. æsculus quoque umoris inpatiens. contra adacta in terram in palustribus alnus æterna onerisque quantilibet patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentæ, sed facile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura siccatæ fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam teredini tradunt, omniaque præterquam oleastrum et oleam. quædam enim in mari, quædam in terra vitiis opportuniora.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑