Plinius Maior, Naturalis Historia
asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equæ anno prope toto præbeant. quibus solida ungula nec supra geminos fetus, hæc omnia binas habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et capræ binas. quæ numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, hæc plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues, generosæ duodenas, volgares binis minus; similiter canes. alia ventre medio quaternas, ut pantheræ, alia binas, ut leænæ . elephans tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos habentium . primis genitis in quoque partu sues primas præbent —eæ sunt faucibus proximæ—, et suam quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. detracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex omni turba relicto sola munifex, quæ genito fuerat attributa, dependet. ursæ mammas quaternas gerunt, delphini binas in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in oblicum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur. et ballænæ autem vitulique marinimammis nutriunt fetus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
